Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

IV. Nr. 590. Responsum suae Sancti­tatis ad lit­teras gratula­torias Praesu­lis. A d finem anni elapsi vota filialis pie­tatis et sincerrimae adhaesionis no­strae obtuli Sanctissimo Domino nostro et oblatum a Clero et fideli populo obolum s. Petri misi. Beatissimus Pater utramque amoris nostri testificationem benignissime acceptare dignatus est. Cujus rei testes sunt litterae ab Emssmo Domino Cardinali Sta­tus secretario ad nie directae, quas cum eo hisce publici juris facio, ut desuper fideles ex ambone edoceatis eosque ad sub­sidium Ssmo D. Nostro ferendum porro quoque provocetis. SECRETERIA DI STATO DI SUA SANTITA No 25137. Ulme ac Revme Domine Adventantibus Pueri Jesu solemnibus et novo ineunte anno, duplex et pietatis et caritatis testimonium Beatissimo Patvi, tuo tuorumque fidelium nomine, obsequentis­sime exhibuisti, quando quidem faustitatis omina suscipere pro Eius incolumitate et salute, atque munificam Petrianam Stipem offerre piacúit ut Aqostolicae Sedis egestati occurreres. Id vero Amplitudini Tuae re­nuntiare propero huiusmodi filialis obsequii adhaesionisque argumenta Sanctitatem Suam peculiari benevolentia amplexam esse, ex iisque haud exiguam, tot inter aegritudine laetitiam, hausisse. Quam ob rem maximas tibi gratias agit habetque Summus Pontifex, et prosperitatis vota pari dilectione rependens. tibi clero fideli ­busque omnibus tuae vigilantiae concredi­tis, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum auspicem peramanter in Domino elargitur. Hanc nactus opportuntatem, sensus existimationis maximae in te meae con­firmo, ominumque vicém grato animo refe­rens, sum et permanere gaudeo. Amplitudini Tuae Addictissimus P. Card. Ga spar vi. T >o subeundis hoc anno examinibus pro­synodalibus dies 8. Maji et 11. Sep­tembris, pro examine jurisdictionali vero diem 19 Junii a. c. hisce constituo. Coloczae die 8. lebr. 1917. Themata per clerum curatum anno D. 1917. elucubranda : Seines tri I. a) E Studio Biblico. Exponatur psalmus -M-us messianus, in quo sub allegória pompae nuptialis cele­bratur connubium mysticum inter Christum ejusque ecclesiam. b) E Theologia fundamentali. „In collegio apostolorum Christus pri­matum contulit Petro." c) E Theologia Morali. Philo magnam copiam frumenti et mercium coemit eaque servat, usque dum pre­tium eorum multum augeatur. A publicis Nr. 701. Termini examinum. 510 sz. Themata Theologica pro a. 1917.

Next

/
Oldalképek
Tartalom