Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 141 — lucri cupidus nec vanae gloriolae lenocinio se capi sinat. Nunquam vero ex animo permiitat excidere quod, secundum Evangelii et Apostolorum doctrinain et Sanctorum exempla, idem Hieronymus Nepotiano suggerebat: Non confundant opera tua sermonem tuum; ne cum in ecclesia loquei'is, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? - Delicatus magister est qui, pleno venire, de ieiuniis loquitur... Sacerdotis os, mens manusque concordent. Caput IV. Cui et quomodo interdicenda praedicatio. 29. Concionatores, qui praescriptiones superiori capite editas negligant, si emendationis spem praebeant et graviter non offenderint, prima alterave vice ab Episcopo moneantur ac reprehendantur. 30. Si vero emendationem neglexerint aut graviter cum fidelium scandalo peccaverint, Episcopus, ad tramitem Codicis, can. 1340, §§ 2 et 3. a) si agalur de proprio subdito aut de religioso cui praedicandi facultatem ipse dederit, concessam facultatem, nullo hominum respectu, aut ad tempus revocet aut omnino abroget ; b ) si autem de sacerdote extradioecesano agatur vel de religioso, cui non ipse pagellam impertiverit, praedicationem illi in dioecesi sua interdicat simulque de re moneat tarn Ordinarium proprium quam eum qui praedicationis pagellam eidem concessit ; in casibus autem gravioribus ne omittat ad S. Sedem referre; c) poterit etiam Episcopus, imo et debebit pro diversitate casuum, ooncionatore graviter peccante, coeptam praedicationem ipsi intercipere. 31. Interdici pariter praedicatione oportet, saltem ad tempus et pro aliquo loco, quicumque aut pro sua vivendi ratione aut quavis alia de causa, etsi inculpabiliter, publicam bonam exislimationem amiserit, ita ut ministerium suum inutile vel damnosum evaserit. 32. Ordinarii dioecesani commissionem vigilantiae pro praedicatione, unusquisque in sua dioecesi, instituent, quae iisdem sacerdotibus componi poterit ac commissio pro examine candidatorum. 33. Quia vero nec Episcopi nec commissio vigilantiae adesse ubique in dioecesi poterunt; quum agetur de praedicationibus maioris momenti in locis dissitis, Ordinarii exigent his desuper a Vicariis Foraneis ve! a parochis informationes peculiares et tutas iuxla normas superius traditas. Caput V. De praeparatione remota ad m in is t ei */ u in pia e die a tion is . 34. Ordinarii et Superiores religiosorum stricte obligantur proprios clericos ad sanetam salutaremque praedicationem ab ipsa iuvenili aetate formare studiorum tempore, tum ante tum post suseeptum sacerdotium. 35. Curabunt igitur ut dicti clerici, dum sacrae theologiae dant operam, de variis praedicationum generibus doceantur ; praeque manibus habeant et gustent exemplaria insignia, quae in omni concionum genere Sancti Patres reliquerunt, praeter illa quae in sacris Evangeliis, in Actibus et Epistolis Apostolorum ubique accesserunt. 36. Studebunt item Ordinarii ut iuvenes instituantur de actione et pronunciatione in concionibus servandis, ut eam deinde gravitatem, simplicitatem et concinnitatem praeseferant, quae nihil histrionem sapiat, sed verbo Dei conveniat, probetque concionantem pro animi persuasione et ex corde loqui sublimiemque spectare finem, qui ministerio suo est praestitutus. 37. Haec dum in seminariis vel studi-