Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 140 — deputandi subditos, quos secundum regulás et constituliones Ordinis noverint dignos et idoneos, conformiter tarnen semper ad praescriptiones Codicis, can. 1338. ad praedicandum intra septa domus religiosae vel monasterii; si tamen destinare aliquem voluerint ad eonciones habendas in publicis ecclesiis, non exclusis Ordinis propriis, tenentur illum coram dioecesano loci Ordinario sistere ad exámen subeundum iuxta superius disposita articulis 13, 14, 15. Caput III. Quid in sacra praedicatione sewandum sit vel vitándum. 19. Ouoniam sancta sancte tractanda ^ • "3 mßTf sunt, nemo praedicationem suscipiat t quin digne ac proxime se praeparaverit studio simul et oratione. 20. Argumenta concionuin sint essentialiter sacra ("Cod. can. 1347). Quod si concionator alia argumenta tractare vo'.uerit non stricte sacra, semper tamen domui Dei convenientia, facultatem a loci Ordinario petere et obtinere debebit; qui quidem Ordinarius eam numquam concedet nisi re mature considerata eiusque necessitate perspecta. Concionatoribus tamen Omnibus de re politica in ecclesiis agere omnino et absolute sit vetitum. 21. Elogia funebria nemini recitare fas esto nisi praevio et explicito consensu Ordinarii, qui quidem, antcquam consensum praebeat, poterit etiam exigere, ut sibi manuscriptum exhibeatur. 22. Concionator prae oculis semper habeat et in praxim deducat quae S. Hieronymus Nepotiano commendabat: Divinas Scripturas saepius lege : imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur . . . Sermo presbyteri Scripturarum Iectione conditus sit. Studio autem Scripturarum sacrarum iungatur Studium Patrum ac Doctorum Ecclesiae. 23. Citationes ac testimonia scriptorum aut auctorum prophanorum sobrietate summa adhibeantur, multoque magis dicta haereticorum, apostatarum et infidelium : nunquam vero personarum viventium auctoritates proferantur. Fides et christiana morum honestas non his egent adsertoribus ac defensoribus. 24. Concionator ne plausus auditorum aucupetur, sed quaerat unice animarum salutem et commendationem a Ceo atque Ecclesia. Docente te in ecclesia non clamov populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum laudes tuae sint, (Hieron. ad Nepotian.). 25. Usus, qui alicubi invaluit, ephemerides vel plagulas typis impressas adhibendi tum ad auditores aucupandos ante praedicationem, tum post praedicationem ad concionatoris meritum extollendum, reprobandus omnino est et damnandus, quovis id praetextu boni fiat. Curent Ordinarii, quantum poterint, ut ne id usuveniat. 26. Ouoad actionetn in concionando nil melius praescribi potest quam quod S. Hieronymus Nepotianuin admonebat : Nolo te declamatorem et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum et sacramentorum Dei eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est ... . Nihil tarn facile quam vilem plebeculam et indoctam concionem linguae volubilitate decipere, quae quidquid non intelligit plus miratur. 27. Quamobrem concionator tarn in ratiocinatione quam in linguae usu sese communi auditorum captui accomodet ; quoad vero actionem ac recitationem, eam öbservet modestiam et gravitatem, quae illi convenit, qui pro Christo legatione fungitur. 28. Caveat item semper ac diligentissime ne sacram praedicationem in quaestum vertat, quaerendo quae sua sunt, non quae Iesu Christi; ne sit igitur turpis