Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
ad patiendum, ut nullum fugiat laboris I molestiaeque genus. Quod alterum in Paulo fűit insigne. Nam, cum de eo dixisset Do- ! minus: Ego ostendam Uli, quanta oporteat eum pro nomine meo páti, 1) ipse deinde aerumnas omnes tanta cum voluntate complexus est, ut scriberet: Superabundo gaudioin omni tribulationenostra. 2) Iam vero haec laboris tolerantia in praedicatore si emineat, cum quidquid humani in eo sit, abstergeat, ac Dei gratiam ei ad fructum fcrcndum conciliet, tum incredibile est, quam eius operám christiano populo commendet. Contra, parum ad permovendos animos ii possunt, qui-quocumque ve- ! nerint, ibi commoditates vitae plus aequo consectantur, ac dum suas conciones habeant, nihil aliud fere attingunt ministerii sacri, ut appareat plus eos propriae servire valetudini, quam animarum utilitati. Tertio denique loco spiritum oratio- I nis qui dicitur, necessarium praedicatori esse intelligimus ex Apostolo; qui in primura vocatus est ad apostolatum, Deo supplex esse instituit: Ecce enim orat. 3) Etenim non copiose dicendo nec subtaiter disserendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum : qui hic consistat praedicator nihil est nisi aes sonans aut cymbalum linniens. 4) Id quo fit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad salutem, divina est gratia: Deus incrementum dedit. 5) Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetratur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicationc operám curamque consuinit, cum coram Deo nec sibi nec audientibus quicquam proficiat. Itaque, paucis concludentes quae hactenus diximus, his Petri Damiani verbis utamur: „Praedicatori duo sunt permaxime ') Ibid., 9, 16. 2) 2. Cor., 7, 4. 3) Act, 9, 11. *) 1. Cor., 13, 1. 5) Ibid , 3, 6. necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spirituális exuberet, et religiosae vitae splendore coruscet. Quod si sacerdos quispiam ad utrumque non sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina . . . Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vei urbanitas accurata sermonum . . . Necesse est ut sacerdos, qui praedicationis officio fungitur, et doctrinae spirituális imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat: instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore clarjtatis emicuit, et quod evangelizare venerat, verbis expressit." 1) Sed, ut ad Paulum 7redeamus, si quaerimus, quibus de rebus consuevisset praedicando agere, ipse sic omnia complectitur : Non enim iudicavi me'scire'aliquid inter vos, nisi Iesum Christumet hunc crucißxum. 2) Efficere ut Iesum Christum homines magis magisque cognoscerent et quidem cognitione, quae ad vivendum, non modo ad credendum, pertineret, hoc est quod omni apostoliéi pectoris contentione laboravit. Itaque Christi dogmata et praecepta omnia vei severiora sic tradebat ut nihil nec reticeret nec molliret, de humilitate, de abnegatione sui, de castitate, de rerum humanarum contemptu, de obedientia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntiabat: inter Deum et Belial eligendum esse cui serviatur, utrique non posse; omnes, ut e vivis excesserint, tremendum manere iudicium; cum Deo non licere transigi; aut vitám aeternam sperandam, si universae obtemperetur legi, aut, si cupiditatibus indulgendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Neque enim Praedicator veritatis unquam putavit abstinendum ab huiusmodi argumentis propterea quia, ob corruptionem temporum, nimis ') Epp. üb. I. Ep. I. ad Cinthium Urbis Praef. *) I. Cor., 2, 2.