Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 118 dura viderentur iis, ad quos loquebatur. — Apparet igitur quam non probandi sint ii praedicatores, qui quaedam christianae doctrinae capita, ne fastidio sint audientibus, non audent attingere. Nura medicus quisquam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ab utilibus abhorreat? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo reddiderit. Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolus explicabat? Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis .') Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc Omnibus esse exploratissimum, cum videmus non paucos e sacris concionatoribus ita dicere, ut Scripturas Sanctas, Patres Doctoresque Ecclesiae, theologiae sacrae argumenta praetermittant ; nihil fere nisi rationem loquantur. Perperam profecto : neque enim in ordine supernaturali humanis tantum adminiculis quidquam proficitur. — At illud opponitur: praedicatori qui quae divinitus revelata sunt, urgeat, non haberi fidem. — Itane vero? Sit sane apud acatholicos: quamquam cum Graeci sapientiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat. 1) Quod si oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, iere Fidei radicem retinent : mentem enim obcaecantur eo quod animi corrumpuntur. Postremo qua mente praedicabat Paulus? Non ut hominibus, sed ut Christo placeret: Si hominibus placevem, Christi servus non essem. 2) Cum animum gereret incensum caritate Christi, nihil quaerebat praeter Christi gloriam. O utinam qui i) Ibid., 2, 4. 1) 1. Cor., 1, 22, 23. 2) Gal., 1, 10. in verbi ministerio elaborant, omnes vere Iesum Christum diligant; utinam possint illa usurpare Pauli : Propter quem (Iesum Christum) onmia detrimentum feci; 3) et Mihi vivere Christus est, 4) Tantum qui amore ardent, ceteros intlammare sciunt. Quare S. Bernardus ita praedicatorem admonet : „Si sapis, concham te exhibebis et non canalem" ; 5) hoc est : quod dicis, eo plenus ipse esto, et ne satis habeas in alios transfundere. „Verum, ut idem Doctor addit, canales hodie in Ecclesia mukös habemus, conchas vero perpaucas!"°) Hoc ne eveniat in posterum, vobis omni ope atque opera enitendum est, venerabiles Fratres : quorum est et indignos repellendo, et idoneos eligendo, coniormando, efficere ut praedicatores, qui sint secundum Dei cor, iam plurimi exsistant. — Respiciat autem misericors gnegem suum Pastor aeternus, Iesus Christus, Virgine Sanctissima quidem, ut Matre augusta ipsius Verbi incarnati et Regina Apostolorum, deprecante ; ac spiritum apostolatus in Clero refovens, plurimos esse iubeat qui studeant „seipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, recte tractantes verbum veritatis." 1) Auspicem divinorum munerum ac te stem benevolentiae Nostrae vobis, venerabiles Fratres, vestroque Clero ac populo apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XV. Iunii, in festo Sacratissiini Cordis Iesu, anno MCMXVII., Pontificatus Nostri tertio. — Benedictus PP. XV. Coloczae, die 11. Septembris 1917. 3) Philip , 3. 8. *) Ibid., 1, 21. 5) In Cant serm. 18. «) Ibid. !) 2. Tim., 2, 15. Leopoldus, m. p, Archiepiscopus. Kiadja az Érseki Hivatal Kalocsán. Nyomatott Jurcsó Antal könyvnyomdájában Kalocsán.