Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 51 — VII. Nr. 2744. Epistola Suae Sanctitatis, qua laudes S. Theresiae per­sequitur. EPISTOLA Ad R. P. Clementem A SS. Faustino et Io­vita, praepositum generalem, et universum ordinem fratrum carinélitarum excalceato­rum, tertio pleno saeculo ab honoribus cae­litum s. Theresiae tributis. Dilecti Filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Ex quo Nostrae humili­tatem personae ad íastigium Pontificatus evexit divina benignitas, hoc Nobis pro Apostolico officio cum primis duximus fa­ciendum, ut quandocumque sollemnis se obtulisset occasio ad celebrandos filios Ecclesiae, virtutum splendore, doctrinae laude rerumque gestarum glória maximé nobilitatos, ea Nos perdiligenter uteremur. Cum enim ad movendos animos multo plus facta quam verba valeant, semper Nobis persuasum fűit, illi proposito, quod urge­mus, instaurandi omnia in Christo, non tam hortamenta Nostra conducere, quam exempla eorum, qui stúdiósé in Christum ipsum, imitationis causa, intuentes, eius in se formám sanctitatis mirifice expressissent. Itaque in saecularibus sollemnibus Gregorii Magni, Ioannis Chrysostomi et Anselmi Augustani litteras ad orbem catholicum de­dimus, quibus eorum laudes persecuti sumus: similiterque haud ita pridem Caroli Borro­maei célebrem commemorationem egimus, tertio exeunte saeculo postquam in Sancto­rum numerum est relatus. Iam sollemnitatem id genus, dilecti filii, inclyto Ordini vestro proximus április allaturus est, quod ipsos trecentos ante annos decessor Noster Paulus V beatoruin caelitum honores Theresiae, Matri legiferae, decrevit: vosque, ut affertur, in generáli coetu Ordinis, suscepistis nuper consilium, actuoseque paratis laetabilis facti memóriám sollemnibus sacris ac multiplici gratulantis animi significatione prosequi. Hoc enim­vero Nos admodum probamus, libenterque, totius Ecclesiae nomine, domesticae laetitiae vestrae venimus in partém. Nam commune otbis catholici decus et lumen, idque e praeclarissimis, quibus ipse ornatur, non sane postremuin Abulensis Virgo est; quam: „Dominus implevit „spiritu sapientiae et intellectus et thesauris gratiae suae adeo illustravit, ut splendor eius, tamquam Stella in firmamento, fulgeat in domo Dei in perpetuas aeternitates" (Bull. Canoniz.). Ita Gregorius XV de Theresia, et verissime quidem, praedicavit: tanta enim tamque utilis ad salutarem christianorum eruditionem fűit haec femina, ut magnis iis Ecclesiae Patribus et Doctoribus, quos memoravimus, aut non multum aut nihil omnino cedere videatur. Etenim ad caeleste magisterium, quod gessit, sanctae disciplinae, mirum in modum ipsa eam natura conformavit. Singularis erat et acies mentis et magnitúdó benigni­tasque animi et iudicii constantia et rerum hominumque prudentia, nec minus iucun­ditas ingenii et morum suavitas, quae omnium illi animos conciliaret. Sed multo admirabiliora his naturae bonis illa erant supra naturam. Non paucos quidem vitae sanctimonia divinarumque rerum scientia praestantissimos viros haec habuit aequales adeo ut illa Hispániáé catholicae aetas aurea recte nominari possit; at quibus, ex eo numero, consilariis aut familiaribus uti

Next

/
Oldalképek
Tartalom