Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 52 — consuevit, eorum omnium in se virtutes et charismata cumulasse dicenda est. Longum profecto est et alienum pro­posito, si, quaecumque in hac femina eluxerunt, persequi omnia scribendo velimus; sed tamen nonnulla de virtutibus eius vobis proponere, dilecti Filii, quae et ipsi non sine fructu recolatis, et per vos christianus populus addiscat, valde his temporibus opportunum arbitramur. Ac primum omnium, cum videmus, quae modulum rationis humanae superant quaeque angustum sane naturae gyrum excedunt, ea nunc a tam multis temere negligi, aut etiam pervicaciter, ut nulla, contemni, iuverit recogitare quanta There­siae fuerit Fides. Quae cum sit speranda­rum substaniia rerum, id est quasi radix quaedam in homine- divinae ac c-aelestis vitae et fundamentum quo tota christianae perfectionis tamquam fabricatio nititur, mirabile est quomodo haec ex fide viveret, et sola fides omnia ipsius consilia, verba, factaque gubernaret. Ecclesiam igitur, ma­gistram veritatis, nemo obedientius coluit, nemo doctrinis eius adhaesit firmius: atque non modo nec haereticorum fallaciis nec diaboli insidiis unquam commoveri potuit; sed etiam scriptum reliquit, si aut aliquis angelus aut missa de caelo vox quid sibi nuntiaret credendum quod cum Ecclesiae doctrina parum congrueret, nequaquam se fuisse credituram. Quare paratissimam sci­mus fuisse millies mortem opetere, si opus esset ad defensionem fidei: neque enim quicquam ei erat tam perspicuum atque evidens, quam christianorum veritas dog­matum; quae quidem quo humanae mentis acumini impenetrabiliora erant, eo vehe­mentius in ea Theresiae assensus ferebatur. Itaque ad Sacramentum augustum cum accesserat, sic animo affici videbatur, quasi in contemplatione tanti mysterii toto pectore conquiesceret: nempe, ut idem Gregorius decessor Noster ait, „Domini nostri Iesu Christi corpus in santissima Eucharistia mentis oculis adeo clare intuebatur, ut assereret nihil esse quod invideret eorum beatitudini qui corporeis oculis Dominum conspexissent" (Bull. canoniz.). Ac merito suae fidei consecuta etiam est, ut arcana Dei vei altissima omnium longissimeque ab hominis intelligentia sensuque disiuncta, cum penitüs, quoad humana mens in hac mortali concretione potest, introspiceret, tum percommode interpretando explanaret: in quo non absurde iis, quibus magistris pie­tatis utebatur, visa est comparanda cum Moyse, cui licuit alloquio aspectuque Dei ipsius frui. Hoc tantum Fidei donum quam vehe­menter cuperet cum ceteris, qui carerent, communicare, quis ignorat? Nondum e pueris excesserat cum statuit deliberavitque traiicere in Africam, feris eis gentibus „Christum datura aut sanguinem" (Iiymn. Breviar.J. Quod cum nequicquam tentasset, miseram ethnicorum et haereticorum sortem, usque dum vixit, deflere, sancteque invidere iis qui animos hominum ab errorum vitio­rumve tenebris ad lucem veritatis vei virtutum traducerent. Verum, si muliebris sexus et vitae condicio sibi ad apostolicum munus erant impedimento, Eliae tamquam induta spiritu, apostolatum quem vocant precum et paenitentiae instituit. Propterea, quam prohiberetur fidei propagandae dare ope­rám, eam omnem eo contulit, ut evangelica strenue sequeretur consilia, quippe non dubitans, quin suis precibus, quibus chri­stiani nominis incrementum et animarum salutem flagitabat, maius apud Deum pondus commendationis ex innocentioris vitae insti­tuto accederet. Denique studium, quo fla­grabat, tuendae vulgandaeque christianae doctrinae inde etiam apparet, quod plurimi catechismum faciebat, neque alium librum malebat filiae suae in manus crebro sumerent studioseque léctitarent. Illud quoque est in praecipuis There-

Next

/
Oldalképek
Tartalom