Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
— 106 — nihil reprehensibile, vei quod adversariis causam posset dare cavillandi, occurrat. Opus est denique, ut laboribus nostris, quia „neque qui plántát est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus,' 1 1) efficacem gratiam benedictionemque diyinam interna vita spirituali assiduisque precibus exoremus. Sapientissinie hoc sub respectu móhet SS. DominUs Noster Papa Pius X.: „Sunt, qui putent, quin etiam proGteantur, sacerdotis laudem in eo collocandam onmino esse, ut sese aliorum utilitatibus totum impendat: quamobrem, dimissa fere illarum cura virtutum, quibus homo perfícitür (eas ideo vocitant passivas), aiunt vim omnern atque studium conferenda ut activas virtutes quis excolat exerceatque. u Postquam contra falsam hanc opinionem plura attulisset, ita prosequitur Sanctissimus Dominus Noster: „Unum . . . est, quod hominem cum Deo conjungat, unum quod gratum efficiat, atque non indignum ejus misericordiae administrum: vitae morumque sanctimonia. Haec, quae demum est supereminehs Jesu Christi scientia, sacerdoti si desit, desunt ei omnia. Nam, ab ea disjunctae, ipsa exquisitae doctrinae copia (quam Nosmetipsi nitimur in clero provehere), ipsaque agendi dexteritas et solertia, etiamsi emolumenti aliquid vei Ecclesiae vei singulis a ti'erre possint, non raro tamen detrimenti iisdem sunt ílebilis eausa. Sanctimonia vero qui ornetur, et afíluat, is quam multa possit, vei infimus, mirifíce salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni aetate testimonia loquuntur," 2) Agite itaque, Fratres Filiique in Christo Dilectissimi, sitis boni verique sacerdotes et pastores gregis, quales promisit Dominus populo Israel per Jeremiam: „Dabo vobis pastores juxta cor meum et pascent vos i) Cor. 3- 7s) Exhort. ad Clerum Cath. dato 4. Aug. igo8. scientia et doctrina. li l) Hunc in finem adhibete probata média sanctimoniae sacerdotalis acquirendae, custodiendae et augendae, ímprimis orationem. Quoad orationem' tS 1. Joannes Chrysostomus monet: „Cum videó quempiam non amantem orandi studium, continuo mihi palam est, eum nihil egregiae dotis in animo possidere. u Sáne tristis foret status sacerdotis, si spiritum vimque orationis non persentisceret, non nosceret; neque enim persentisceret consolationem divinae gratiae. Oportet certe, Fratres Filiique in Domino, ut in oníni tribulatione nostra, in tenebris hüjus saeculi, quae circumdant nos, quaeramus lumen et consolationem ad fontem omnis luminis et consolationis ac cum Vate Regio attoliamus vocem nostram: „Domine Deus meus illumina tenebras meas." 2) Et Dominus fiducialem deprecationem nostram exaudiet, extendetque potentem suam dexteram ad salvandos nos, ut extendit ad discipulos clamantes: „Salvn nos, quia perimus.' 1 3) S. Hieronymo asseverante „sacerdoti pro populo semper orandum est. u Et certe, si ministrum Christi et dispensatorem mysteriorum Dei ad muneris sui partes rite explendas non stipendium mercenarii, sed promovendae salutis animarum ardens studium impellit, procul dubio expendet imbecillitatem suam, facultatumque suarum infirmitatem, omne proin auxilium ab Altissimo praestolabitur. Sed et praecipua inter officia pastoris animarum jure meritoque reputatur, ut fidelium suorum reconciliationem cum Deo promoveat; quomodo autem valebit e coeno vitiorum educere eos qui dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus Spiritui Sancto resistunt? 4) si non exoratus assiduis precibus ]) Jer. 3, »52) PB. 17, 29. 8) Matth. 8, 25. 4) Act. 7, 51.