Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 107 — Do'minus spiritu sapientiae et fortitudinis eum armaverit. Praeterea quam frequenter, cum gravi animi maerore observat sacerdos, quomodo passiones carnales, vana et stulta doctrina, prava item exempla omnem ejus solertem licet institutionem, omnesque co­natus fere inanes reddunt; observat non paucos in iis versari adjunctis, ut circa deligendum quod bonum et salutare, quod malum et damnabile est, in continua lucta positi, in continuo etiam salutis animae discrimine versentur. Itaque officii illius est orare ad Dominum, ut spiritum forti­tudinis- et perseverantiae tribuat animae colluctanti, quemadmodum oravit Moyses, dum pugnabat Izrael, levavitque manus suas ad coelum, ut triumphum victoriae concedat Dominus populo suo. 1) Denique ipse quoque fidelis minister Dei et dispen­sator mysteriorum eius, quantis se tribula­tionibus, persecutionibus ingratique animi sequelis expositum et circumdatum vidit ac experitur! Ad quem proin, ne in his angustiis suis animo concidat, majoré cum fiducia confugiat, quam ad Dominum Ma­gistrumque suum! qui verbis suis conso­labitur eum: „In mundo pressuram habe­bitis, sed confidite, quia ego vici mun­dum." 2) Orationi vocali jungenda mentalis, sive meditatio, de qua non dubitavit celeberri­mus Gerson asserere: „Absque meditatio­nis exercitio nullus secluso miraculo ad religionis Christianae normám attingit." Meditatio intellectum illuminat veritatibus aeternis, cor inflammat ad coelestia deside­ria, totam vitám sacerdotis roborat, dat verbis ejus unctionem, activitati constantiam, firmi­tatem. Unde sequitur meditationem recte sacerdotibus multum occupatis maximé ne­cessariam esse. Ad hanc rem apprime do­cet Sanctissimus Dominus Noster „In his ipsis, qui recogitare corde gravantur vei negligunt, non desunt sane qui conse­quentem animi sui egestatem dissimu­lent, excusentque, id causae obtenden­tes, se totos agitationi ministerii dedisse, in multiplicem aliorum utilitatem. Ve­rum falluntur misere. Nec enim assueti cum Deo colloqui, quum de eo ad ho­mines dicunt, vei consilia christianae vitae impertiunt, prorsus carent divino afflatu; ut evangelicum verbum videa­tur in ipsis fere emortuum . . . Nec dissi­militer fit in caeteris partibus actuosae vitae: quippe vei nullus inde solidae utilitatis proventus, vei brevis horae, consequitur, imbre deficiente coelesti, quem sane devocat uberrimum oratio humiliantis se." 1) Oportet itaque, Fratres Dilectissimi, ut instetis orationi, atque ex­terna actio et meditatio vices alternent suas, et qui cum Moyse introistis ad ta­bernaculum ad orandum, cum eodem exe­atis illuminati et confortati ad agendum. Cum vero nulla scientia nobilior ac utilior, quam nosse se ipsum, hinc, quod meditationi optime junctum est, examen conscientiae quotidie instituite, monente S. Bernardo: „Admove speculum, foedus se in eo vultus agnoscat, inspice, ne forte et si sit, unde merito placeas tibi, etiam in quo debeas disciplicere non de­sit, cautius in bonis ambulas, si et mala non lateant." Et certe si quotidie internum nostrum statum exploraremus, ac delicta lacrimis poenitentiae rigaiemus, fierine pos­set, ut sacerdotes in lethali peccatorum somno dormiant? Ut vero lapsus praecaveatur, fervor pietatis in vestris animis in dies crescat, praeter frequentem orationem, devotam divi­ni officii recitationem, diligens examen con­scientiae, numquam negligite usum sacra­mentorum, instate studio literarum, impri­mis frequentate ss. exercitia spiritualia. 1) Ex. 17, u. Joan. 16, 33. ') Exhort. ad Clerum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom