Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
— 102 — et religio adolescere videantur. Munus Catechetarum summi habeo et persuasus sum, etiam Vos, Dilectissimi, summi habere; sive hancce partém officii pastoralis qua parochi debeatis exercere, sive tamquam speciale officium quis sustineat. Ex infantibus bene enutritis et educatis fit populus íortis et honestus; ex infantibus bene instructis et timoratis prodit societas fidelium et populus sanctorum. Sicut messis pendet a semine, ita sanctificatio hominum a primitiva institutione. Seminate, Filii Dilectissimi, ut metatis; semen pietatis et sancti timoris mitt-ite in corda parvulorum, illud frequentis rore exhortationis rigate: germinans germinabit et dabit fructum in tempore suo. Mollia sunt sicut cera parvulorum corda: formám, quam volueritis, facile suscipient. Imprimite ergo illis sanctimoniae formám, ut maneat. Certum tamen est, ad artem catecheticam exercendam praeter zelum requiri etiam sedulam praeparationem. Qui clare, recte et utijiter in principiis religionis instituere vult, quaestiones, explicationes, similitudines, narrationes et omnia, quae dicenda erunt, prius praemeditari, dein apta methodo proponere debet. Quanti faciunt conscientiosi sacerdotes munus catechetae, demonstrant congressus internationales in orbe catholico celebrari soliti, exhibent congregationes etiam in patria nostra ultimis temporibus multo cum fructu agitati. Sitis persuasi Dilectissimi, me ejusmodi studia summopere probare, semperque paratum esse Vos juvare, ut in his conventibus partes capere possitis. Aeque gratum mihi erit, si in Coronis districtuum Vice-Archidiaconalium themata catechetica, sive theoretica, sive practica discutientur, vei catechetae seorsim etiam pro hoc fine conventus habebunt. Ad pastorationem juventutis pertinet etiam cura juvenum e scholis jam egressorum, quorum aetas periculis, tentationibus plena, maximé suadebit animarum curatoribus, ut juvenes in unionibus congregare ibidemque solida institutione tani religiosa quam profana, sed utili, a ruina spirituali studeant servare. Curam animarum gerentes frequenter ad pedes Crucifixi provoluti fusa oratione hauriant ex SS. Corde Jesu lumen et scientiam ad animas ipsis concreditas bene dirigendas, hauriant zelum et charitatem, ut eas ad amorem Dei et exercitium virtutum valeant accendere. Libenter autem Vos, Charissimi Filii, recipiam, gratissimus erit mihi semper vester adventus, vestra onera, quantum potero, leviora reddere, vestris indigentiis subvenire satagam. Iám ad Vos venio, Seminaviorum Rectores, Magistros et Superiores, qui illorum mentibus instruendis et fingendis cordibus praeestis, qui in spem almae hujus Archidioecesis et regale sacerdotium succrescunt. Pensate, obsecro, muneris vestri gravissimum pondus et momentum. A vestra institutione pendet, ut non abducantur doctrinis variis et peregrinis, quos illius coelestis sapientiae Iumine per Vos oportet imbui, qua et ipsi prudentiam carnis a sapientia Christi discernere noverint: et potentes sint exhortari alios in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere, parati omni homini poscenti rationem reddere fidei, quae est in illis. A vestro exemplo pendet, ut, qui ad ferendum in vinea Domini pondus diei et aestus destinantur, suave jugum Christi ab adolescentia portare docti, cum senuerint, non recedant a via. A vestra religione et pietate pendet, ut formetur Christus in eis. Vestrae solertiae erit singulorum ingenium, móres, vocationem ad statum clericalem tempestive explorare ac providere, ut „coelestis sapientia, probi móres et diuturna justitiae observatio electos commendet' 1 1), illos nempe, qui sacris ordinibus sunt initiandi. Quae autem vobis maneat merces, legistis in Evangelio: Euge serve bone et fidelis-, quia super i) Pontif. Rom.