Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
— 103 — pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. 1) Vos vero, Filioli Charissimi, Seminariorum meorum alumni, pupilla oculi mei, sic currite, ut comprehendatis. Praeliandum Vobis erit subinde praelium Domini, ideo unumquemque Vcstrum hortor verbis Ecclesiastici: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam. 2) Sacris disciplinis animum excolite, ut cum creditum Vobis fuerit munus evangelii, possitis exhortari in doctrina sana. Crescite in scientia sanctorum, innocentiam vitae simul et doctrinam conjungentes, ut ad exemplum Christi Domini quemadmodum aetate, sic et sapientia et scientia apud Deum et homines proficiatis. lile enim nunc ab aetatis flore sapientiae et virtutum thesaurus Vobis est comparandus, qui supernaturali gratia adjuvante, jugi sacrarum disciplinarum stúdió, rerumque experientia duce, eos vos faciat, qui omnibus officiis, quibus in fideles e mandato Christi olim obstringemini, cumulate satisfacere valeatis. Singulari animi consolatione intueor domicilia litterarum et educationis in hac Archidioecesi florentia, quae nova subsidia novam benedictionem portendendo, novo argumento lluctuantem animum meum componunt et in spem erigunt sanctissimi saluberrimique successus. Vix invenio verba, quibus Vos, Viri Clarissimi, qui ad haec instituta desudatis, non tam instruam, cum instruitis ipsi alios, quam peramanter salutem. Vos intelligitis, quod ad arduum quidem, sed una ad excelsum munus constituti estis, dum spem Ecclesiae et Patriae in manibus tenentes, reipublicae cives, ad arma milites, ad tribunalia judices, principibus consiliarios, altaribus aptosque dignosque ministros, atque ita universo regno Dei salutem paratis. Cum vero non tantum verbo l) Matth. 25, 2t. ') Eccles. 7, 1. sed etiam opere doceatis, digni estis mércédé, quae promittitur: „Qui erudiunt ad justitiam multos, fulgebunt sicut stellae in perpetuas aeternitates. u l) Vos quoque paterno amore saluto, Viri Religiosi et Deo sacratae Virgines! quos ad praelianda praelia Domini, tamquam aciem castrorum bene ordinatam, dextera Domini in medio meorum gratiose collocavit. Vos. degustata semel co.elestis cibi suavitate, piget redire ad ollas Aegypti, unde duce Deo egressi estis; vos libenter egentes, libenter angustiati propter Dominum, longe superatis humilitate vestra mundanam philosophiam. Feliciores estis paupertate, prompto ac nobili obsequio vestro illis, qui croceis et mollibus vestiuntur; majores omnibus, qui in palatiis et domibus regum sunt. Atque dum odit vos mundus, quia amplius de mundo non estis, pleni coelo, gaudio gaudetis, qui digni habiti estis pro nomine Jesu contumeliam pati. Implete mensuram Patrum vestrorum, quibus dignus non erat mundus, atque, sic docete mecum, sic adjuvate me, sic servite filiis et filiabus Dei ad salutem, ut et mihi solatium estote, et meis auxilium praebentes, resplendeat lux períectionis vestrae omnibus, sicut lux in coelo. Caeterum, obsecro vos omnes, jam nunc Fratres Filiosque meos in Domino carissimos, per eundem Domimim Nostrum Jesum Chistum et per charitatem Spiritus Sancti, ut ad munus meum, dignitatemque meam servandam studia vestra conatusque vcstros meis jungatis, quibus fiat, ut „valeamus parare Domino populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Quae pacis sunt sectemur et quae aediíicationis sunt, in invicem custodiamus... unanimes uno ore honorificemus Deum et Patrem Domini Nostri Jesu Christi, 2) propter quod suscipiamus invicem, sicut et Christus suscepit nos in honorem Dei." 3) 1) Dan. 12, 3. 2) I. Petr. 4, II. 3) Rom. 15, 7.