Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 101 — primum sibi vindicant locum Metropolita­nae Ecclesiae Canonici, Fratres et Filii mei charissimi, praecipuum totius Cleri de­cus ac ornamentum Ecclesiae hujus. Sub­levet ergo imbecillitatem meam ante omnes vestrum studium; vestro consilio, vestra prudentia, vestro praesidio fulciri debet in­firmitas mea. In Vobis maximé fixae sunt spes meae. Vestra vigilantia, circumspecta sollicitudo hucusque etiam plurimum profuit huic Ecclesiae. Vobis itaque viri Fratres, de sponsa mea optime meritis, singulariter vero Tibi, Illustrissime Episcope, Lector et Canonice, vir secundum cor Dei, qui mu­nus Vicariale, ad cumulanda Tua merita iam secunda vice insigni cum laude susti­nuisti, sincerae gratitudinis meae sensa pro­fiteor. Plena cum fiducia obsecro Te, atque Vos omnes, ut adjuvetis me vestra sedula cooperatione, vestra experientia; sicut autem de virtute vestra, charitate, obedientia, sa­gacitate et zelo pleno persuasus sum, ita plurimum auxilii et adjumenti a Vobis me accepturum pláne confido. Nec quidquam vicissim praetermittam eorum, quae ad vestra commoda, justa jura, decora et ornamenta qua tuenda, qua augenda, sive in communi, sive etiam in particulari pertinere cognovero. Praecipuos pastoralis muneris mei ad­jutores conspicio in Vice-Archidiaconis et scholarum catholicarum Inspectoribus. Vos igitur, charissimi, veluti sollicitudinum mearum participes, mandatorum meorum assertores et sacrae disciplinae vindices ha­beri magnopere in honore volo. Nostis, nullum esse legum usum, si non sit, qui earum urgeat exsecutionem. Vobis haec in­cumbit obligatio in curae vestrae creditis districtibus, cui obligationi ut respondere valeatis, irreprehensibiles vos toto studio exhibeatis. Jam nunc Vobis annuntio, in­tentionis meae esse, saepius Vos circa me congregare, ut a Vobis indigentias Cleri populique fidelis intelligam, de statu rerum iníormer et consili-a vestra audiam. Vos praeterea paterno fiducialique af­fectu saluto et considero Parochos Eccle­siarum, qui in agendis ad ovile Christi ex­cubiis pondus diei et aestus imprimis por­tare debetis. Vestram vigilantiam, Vestram sollicitudinem eo fidentius certiusque mihi polliceor, quia de vestra fide, pietate ac studio in curanda salute animarum quam plurima praeclaraque ex fama intelligere mihi licuit. Dispensatores estis mysteriorum Dei, pastores animarum, in quibus tota spes mea et salus gregis conquiescit. Vos animas, a Deo mihi creditas, ita in mani­bus vestris habetis, ut si strenue officii vestri partes impleveritis, meos etiam labo­res, meas sollicitudines, quas pro illarum salute impensurus sum, benedicente Deo, qui supremus est omnium pastor, inanes ac vacuos reddi non timeam. Praedicate, quaeso, Evangélium, „non in sublimitate sermonis, neque in doctis humanae sapi­entiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtütis" 1); praedicate Christum et hunc crucifixum, in quo est salus, vita et resur­rectio nostra, per quem salvati et liberati sumus, memória recolentes, quod advertit S. Joannes Chrysosthomus: „Ubi populus sui pastoris incuria spirituálém famem coelestis doctrinae patitur, ibi est omnis pietatis et reiigionis exterminium." 2) Cognoscite diligenter oves vestras tam­quam boni pastores, ut aegrotas sanare, errantes reducere perditasque recuperare possitis in omni patientia. Et quoniam nihil tam Iuctuosum, tamque perniciosum, quam ut adolescentes omne nefas vei a teneris unguiculis meditentur, in fidei vero et reii­gionis mysteriis imperiti ac rudes reperi­antur, sinite, ut per viscera D. N. J. Christi Vos obsecrem, ut facti parvuli in medio eorum, leniter et patienter morum disci­plinam et fidei doctrinam eos edocere con­tendatis, quo cum aetate ipsa etiam pietas ') I. Cor. 2, 4. 2) Hom. LIV. in gén.

Next

/
Oldalképek
Tartalom