Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 27 — VI. Nr. 481. Emmus Dnus Card. Status Secretarius nomine Summi Ponti­ficis gratias agit pro piis votis et stipe Petriana Suae Sanctitatis Oblatis. Segretaria Di Stato Di Sua Santita Dal Vaticano, die 17. Januarii 1913. Nr. 61905. Ulmo ac Revmo Domino Joanni Csernoch Strigoniensi Archiepiscopo Colociam. Illme ac Revme Domine! Grato animo accepit Pontifex Augustus obsequentes litteras tuas quibus fausta sacro Christi Natali die novoque incipiente anno prosperitatis gratiarumque vota expressisti petrianam stipem pie adjungens copiosam. Sed neque nihil levaminis excellentes filialis devotionis memorisque tui animi sensus attulerunt Beatissimo Patri, Qui, ea qua semper ducitur benevolentia, dum Tibi praecipue novam ingressuro archidiocesim prospera atque laeta omnia adprecatur, oblatoribus Colocensibus Tibi, Clero fide­libusque tuis pro tanta pietate munera re­pendit amplissima, Apostolicam Benedic­tionem, caelestium donorum conciliatricem, impertiendo. Hanc ego non dimittam occasionem quin votorum vices exsolvens summa mei in Te studii testiticatione me libenti animo profitear Amplitudini Tuae Addictissimum R. Card. Merry Be Val. Coloczae, die 27. Januarii 1913. Nr. 785. Congressus eucharisticus annicurrentis. .Ab Ulustrissimo Domino Episcopo Na­murcensi, preside congressuum euchnristico­rum, ad archiepiscopum Colocensem di­rectas litleras hisce publico: Ulustrissimo ac Reverendissimo Do­mino Domino Csernoch, archiepiscopo. — Namurci (Namur, Belgique) 1. Januarii 1913. Illustrissime ac Reverendissime Domine, Christus vincit, Christus regnat, Chris­tus imperat. Hanc vocem emiserunt, qui in ultimo Congressu eucharistico Vindobonae cele­brato, testes lüerunt illius triumphi incom­parabilis qui Christo Jesu in SS. Sacra­mento delatus fűit, cum non solum indi­vidui fideles, sed ipsa natio cum piissimo suo Imperatore regios honores Christo Regi dominanti gentibus obtulerunt. Cui triumpho non altér similis videtur parari posse; et tamen Melitenses alacriter se accingunt ad Congressum eucharisticum celebrandum, nec dubitant quin pro sua fide et pietate condignam glóriám SS. Eucharistiae paraturi sint. Vivaces enim in iis vigent fides et pietas quam patres eorum a S. Paulo acceperunt, et quam Equites Hierosolymitani strenue in ipsorum insula propugnarunt. Ad illum Congreaftum, qui a die 23. Április ad diem 27. celebrabitur, instanter Dominationem Tuam Reverendissimam in­vito, simulque rogo ut eum fidelibus tuae curae commissis in Deo commendes. Insu­per sperare audeo ut communionem die 27. Április in unione cum Congressu suscipi­endam promovere digneris, eo vei magis quod Sumraus Pontifex illi indulgentiam ple­nariam animabus purgatorii applicabilem concesserit. Quae communio si ubique ter­rarum suscipietur, hanc diem vere eucha­risticam sacrabit. Interim cum omni veneratione per­maneo LITT. CIRC. 1913. 11 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom