Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 13 Nr. 342. Epistola Encyclica de consociatio­nibus opifi­cum catholi­cis et mixtis. íSingulari quadam caritate benevolentiae erga Gennaniae catholicos, qui, huic apos­tolicae Sedi summa fide atque obse­quio devincti, generose ac fortiter conten­dere pro Ecclesia consueverunt, impulsi sumus, venerabiles fratres, omne studium curamque convertere ad eam excutiendam controversiam, quae inter eos est, de conso­ciationibus opificum: de qua quidem con­troversia jam pluries Nos proximis annis cum plerique vestrum tum prudentes et graves viri utriusque partis edocuerant. Atque eo studiosius incubuirnus ad rem, quia pro apostoliéi officii conscientia intelligimus sacrosanctum Nostrum esse munus eniti et efficere, ut doctrinam catholicam hi Nobis, dilecti filii sinceram et integram servent, nec ullo pacto sinere, ut ipsa eorum Fides periclitetur. Nisi enim raa­ture excitentur ad vigilandum, patet pericu­lum eis esse, ne paullatim et quasi impru­denter in vago quodam nec definito genere christianae religionis acquiescant, quae interconfessionalis dici sólet et cum inani communitatis christianae commendatione diffunditur, cum tamen manifesto nihil ea sit praedicationi Jesu Christi magis contra­rium. Accedit quod, cum maximé Nobis in optatis sit catholicorum fovere et firmare concordiam, amoveri quaslibet volumus causas dissensionum, quae, bonorum vires distrahendo, non possunt, nisi adversariis Religionis, prodesse: quin etiam cupimus optamusque, ut cum ipsis civibus a pro­fessione catholica alienis nostri eam pacem colant, sine qua nec disciplina societatis humanae nec prosperitás civitatis queat consistere. — Quamvis autem, ut diximus, statum hujus causae haberemus cognitum, tanem piacúit, antequam eam dijudicare­mus, uniuscujusque vestrum, venerabiles fratres exquirere sententiam: vosque ro­gantibus Nobis ea quidem diligentia ac sollicitudine singuli respondistis, quae gravitati quaestionis erat consentanea. Itaque primo loco edicimus catholi­corum omnium officium esse et quidem in consuetudine vitae tum privata tum communi et publica sancte inviolateque servandum, tenere firmiter profiterique non timide christianae veritatis principia, Eccle­siae catholicae magisterio tradita, ea prae­sertim quae Decessor Noster sapientissime in Encyclicis Litteris Rerum novarum ex­posuit; quaeque maximé et episcopos Borussiae, qui anno MCM Fuldam con­venerant, in suis consultis secutos esse scimus, et vosmet ipsos, rescribentes, Nobis quid de hac quaestione sentiretis, sumrna­tim complexos esse videmus. Videlicet quidquid homo christianus agat, etiam in ordine rerum terrenarum, non ei licere bona negligere quae sunt supra naturam, inirao oportere, ad sum­mum bonum, tamquam ad ultimum finem, ex christianae sapientiae praescriptis, omnia dirigat: omnes autem actiones ejus, qua­tenus bonae aut malae sunt in genere morum id est cum jure naturali et divino congruunt aut discrepant, judicio et juris­dictioni Ecclesiae subesse. — Quicumque vei singuli vei consociati christiano glorien­tur nomine, non eos debere, si officii sui meminerint, inimicitias simultatesque alere inter ordines civium, sed pacem carita­temque mutuam. — Causam socialem con­troversiasque ei causae subjectas de ratione spatioque operae, de modo salarii, de vo­luntaria cessatione opificum, non mere oeconomicae esse naturae, proptereaque LITT. CIRC. 1913. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom