Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913
Index
— 14 ejusmodi, quae componi, posthabita Ecclesiae auctoritate, possint, „quum contra verissimum sit eam (quaestionem socialem) moralem in primis et religiosam esse, ob eamque rem ex lege morum potissimum et religionis judicio dirimendain." 1) Jam, quod ad societates operariorum attinet, quamquam iis propositum est commoda hujus vitae comparare sociis, tamen maximé probandae, aptissimaeque omnium ad veram solidamque sociorum utilitatem illae sunt habendae, quae praecipue religionis catholicae fundamento constitutae sunt et Ecclesiam aperte sequuntur ducem, id quod pluries Nosmet ipsi, ut ex diversis gentibus occasio oblata est, declaravimus. Ex quo illud consequitur, ut consociationes hujusmodi, confessionis, ut ajunt, catholicae, in regionibus catholicorum certe ac praeterea in aliis omnibus, ubicumque per eas variis sociorum necessitatibus consuli posse videatur, instituti atque omni ope adjuvari oporteat. Neque vero, — si de iis consociationibus agitur, quae causam religionis et morum directe aut oblique contingant — res foret quae probari ullo modo posset, in iis ipsis regionibus, quas modo memoravimus fovere et propagare velle consociationes mixtas, id est, quae ex catholicis et acatholicis conflentur. Etenim ut alia omittamus, in magnis sane periculis ob societates hujus generis versantur aut certe versari possunt nostrorum et integritás Fidei et justa obtemperatio legibus praeceptisque Ecclesiae catholicae: quorum quidem periculorum etiam in pluribus e vestris de hac quaestione responsis, venerabiles fratres, apertam significationem legimus. Nos igitur mere catholicas, quotquot sunt in Germania, consociationes opificum perlibenter omni ornamus laude, cupimusque bene evenire quidquid nitun') Epist. Encycl. Graves 'le communi. tur in commodum multitudinis operariae, laetioraque semper eis optamus incrementa. Verumtamen, hoc cum dicimus, non negamus fas esse catholicis — ut meliorem opifici fortunam, aequiorem mercedis et laboris conditionem, quaerant, aut alia quavis honestae utilitatis causa — communiter cum acatholicis, cautione adhibita, laborare pro communi bono. Sed ejus rei gratia, malumus catholicas societates et acatholicas jungi inter se foedere per illud opportunum inventum, quod Cartel dicitur. Hic autem, venerabiles fratres, non pauci a Nobis . petitis, ut Syndicatus christianos qui apellantur, uti hodie in vestris dioecesibus constituti sunt, per Nos vobis tolerare liceat, propterea quod et numerum opificum longe majorem, quam consociationes mere catholicae, complectuntur, et magna, si id non liceret, essent incommoda secutara. Cui Nos petitioni, respicientes peculiarem rei catholicae rationem in Germania, putan:us concedendum, declaramusque tolerari posse, et permitti catholicis, ut eas quoque societates mixtas, quae in vestris sunt dioecesibus, participent, quoad ex novis rerum adjunctis non desinat hujusmodi tolerantia aut opportuna esse aut justa; ita tamen, si cautiones adhibeantur idoneae ad declinanda pericula, quae in ejus generis consociationibus inesse diximus. Quarum cautionum haec praecipua sunt capita. — Primum omnium, curandum est, ut qui opifices catholici horum Syndicatuum participes sunt, iidem catholicis operariorum societatibus, quae Arbeitervereine appellatione notantur, sint adscripti. Quod si ob hanc causam debeant alicujus rei, praecique pecuniae, jacturam facere, pro certo habemus, eos, ut sunt incolumitatis fidei suae studiosi, non invite facturos. Etenim feliciter usu venit, ut hae consociationes catholicae, adnitente clero cujus ductu vigiliaque gubernantur,