Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913
Index
— 110 -memorentur vei omittantur ut supra: si impedimentum sit perpetuum, reponantur in proximiorem diem ab Officio Duplici, a Festő Semiduplici, a Vigiliis privilegiatis et ab Octavis II. ordinis non impeditam. De hujusmodi vero Festis Duplicibus majoribus seu minoribus vei Semiduplicibus, quae perpetuo vei etiam accidentaliter impediantur, dici poterunt Missae privatae ad libitum sacerdotis, dummodo Officium impediens non fuerit Duplex I. vei II. Classis, Dominica quaevis, Octava I. et II. ordinis, dies Octava III. ordinis, Feria aut Vigilia privilegiata. Haec Missa dicitur ritu festivo, cum 2-a Oratione de Officio diei et aliis de Commemorationibus forte occurrentibus. 3. Festa quae hucusque tam in Ecclesia universali, quam in particularibus locis sub ritu Semiduplici ad libitum sunt celebrata, reducantur ad ritum Simplicem, de eisque fiat Commemoratio quoties impediantur, ut fit de aliis Simplicibus juxta Rubricas. Festum tamen S. Canuti cedit Festő Ss. Marii, etc. Mm., ideoque in ejus Officio commemoratur. 4. Si Patrónus loci secundarius, vei alius Sanctus proprius, descriptus sit in Kalendario cum aliis Sanctis, ab eis non separetur, sed de omnibus simul celebretur Festum sub ritu Duplici majori vei minori, aut Semiduplici, juxta Rubricas, nisi sub altiori ritu in Kalendario sit descriptum. 5. Quando Festum aliquod Duplex május aut minus, vei Semiduplex occurrat in die Octava Duplici majori non privilegiata ejusdem Personae, Officium fiat de Festő, sub ritu diei Octavae convenienti, omissa vei addita Commemoratione ejusdem Octavae, juxta Rubricas. F. De reformatione Kalendariorum particularium. 1. Ut vero omnia quae hoc decreto praescribuntur rite executioni mandentur, singuli Ordinarii, etiam Ordinum Regularium, et Moderatores generales Institutorum cujusvis generis quae Kalendario proprio utuntur, supplicem libellum, juxta Instructionem hujus S. R. C. die 12. Decembris 1912., in Actis Apostolicae Sedis die 1. Mártii praesentis anni editam, ad eamdem S. C. infra proximum mensem Martium anni 1914. transmittant. Qui tamen post editam Constitutionem Divino afflatu, proprii Kalendarii jarn obtinuerint reformationem, ex officio novam ab eadem S. Congregatione sine ullis expensis recipient. 2. In hac Kalendariorum reformatione praeter ea quae superius disposita sunt de Festis quae hucusque Dominicis affixa erant, sequentes serventur normae: a) Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis, etiam ubi hucusque die fixa celebrari consuevit una cum Dedicatione aliarum Ecclesiarum, seorsim celebretur, juxta superius decreta de eisdem Anniversariis hucusque diei Dominicae affixis. b) Festa propria, nisi aliter per Apostolicas Litteras dispositum luerit, celebranda erunt ipsa die natali, si agnoscatur; secus, ponantur in aliqua die quae libera sit in Kalendario. c) Duo vei tres Sancti qui sub eodem Communi comprehendantur, sicubi occurrant eadem die et sub eodem ritu sint celebrandi, unico Festő recolantur, adhibitis iis singulorum Communium partibus, quae pro pluribus Sanctis qualitatis ejusdem assignantur, et contractis Lectionibus historicis III. Nocturni, quae tamen huic S. R. C. adprobandae submittentur. Eadem norma servetur pro Festis ejusdem Communis, quae ab anterioribus diebus sint reponenda. d) Festa S. Bartholomaei Ap. et S. Ludovici Regis Conf., in omnibus et singulis Kalendariis, Romano non excluso, fixe