Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913
Index
- 111 — Nr. 5435. De absolutione sacramentali Religiosis Sodalibus impertienda. diebus 24. et 25. Augusti respective assignentur, non obstante quacumque consuetudine aut privilegio. Ubi vero solemnitas externa die 25. et 26. respective celebretur, his diebus permittitur unica Missa cantata vei lecta de ea Solemnitate, ut supra statutum est pro Festis diei Dominicae hucusque affixis. e) Privilégium quibus nonnullae Dioeceses vei Instituta gaudent, sese scilicet conformandi Kalendario Cleri Romani, aut alicujus Ordinis seu Congregationis, et alia hujusmodi, penitus aboletur. Quae omnia, per infrascriptum hujus S. Rituum Congregationis Secretarium sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X. in audientia diei 26. praesentis mensis Octobris relata, Sanctitas Sua dignatus est approbare, et ab omnibus servari mandavit. Consulens autem eadem Sanctitas Sua pauperum praesertim clericorum indemnitati, Apostolica benignitate permittit, ut hi pro prudenti arbitrio Episcopi, Breviaria quibus in praesenti utuntur, sine novi libelli additione, adhibere adhuc valeant, dummodo juxta Rubricarum praescriptum, nóvum ordinem Psalterialem omnino servent. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 28. Octobris 1913. — L. f S. — Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. — f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius. Coloczae, die 24. Novembris 1913. Xn audientia habita ab infrascripto Cardinali Pro-Praefecto S. Congregationis de Religiosis, die 5. augusti 1913. sanctissimus Dominus noster Pius Papa decimus, ob peculiares conscientiae rationes facultatem, quam mense februarii hujus anni omnibus Confessariis ab Ordinario Urbis approbatis concesserat quoad absolutionem Religiosis impertiendam, extendere dignatus est ad omnes totius Orbis Confessarios a locorum Ordinariis approbatos. Hi proinde Confessarii, auctoritate Ssmi Domini nostri Pii Papae decimi, omnium Sodalium cujuscumque Ordinis, Congregationis aut Instituti sacramentales confessiones excipere, quin de licentia a Superiore obtenta inquirere vei petere teneantur, atque valide et licité absolutionem a peccatis in Ordine vei Instituto etiam sub censura reservatis, impertire queant. Omnibus igitur cujusqe Ordinis, Congregationis aut Instituti superioribus et praesidibus, hujus decreti praescripta fideliter Sanctitas Sua in virtute sanctae obedientiae observare mandavit, constitutionibus, ordinationibus apostolicis, privilegiis qualibet efficaciori forma concessis, aliisqe contrariis quibuscumque, etiam speciali atque individua mentione dignis, minimé obstantibus. Dátum Romae, ex Secretaria S. Congregationis de Religiosis, die mense et anno quibus supra. — L. f S. — 0. Card. Cagiano De Azevedo, Pro-Praefectus. f Bonaius, Archiep. Ephesinus, Secretarius. Coloczae, die 20. Octobris 1913. iSacrorum Rituum Congregationi sequens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fűit; nimirum: Juxta Potificale Romanum tit. de ecclesiae dedicatione seu consecratione, celebrandae sunt vigiliae ante Reliquias sanctorum Martyrum quae in altari consecrando includentur; et canendi Nocturni et Matutinae Laudes in honorem eorundem sanctorum; quaeritur: Nocturni et Laudes in casu sumendine sunt e novo Psalterio Breviarii Romani per dies hebdomadae disposito; an e Communi plurimorum martyrum ; et quo ritu canendi ? Et sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis Liturgicae suffragio, praepositae quaestioni ita respondendum censuit: „In casu vigiliae persolvantur cum Matutino trium nocturnorum et Laudibus de Communi plurimorum martyrum, sub ritu Nr. 5436. De vigiliis ad reliquias martyrum persolvendis ante consecrationem ecclesiae.