Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

buntur, si haec habeatur; secus prima die qua occurrere potest Dominica in qua hu­cusque celebrata sunt. Excipiuntur tamen: a) Festum Ssmae Trinitatis, quod Do­minicae I. post Pentecosten assignatum manet. b) Festum Ssmi Xominis Jesu, quod ab omnibus celebrabitur in Dominica quae occurrat a die 2. ad 5. Januarii, et, si ea non occurrerit vei impedita fuerit ab Offi­cio nobiliori, die 2. ejusdem mensis. c) Solemnitas S. Joseph, Sponsi B. Mariae Virg., Conf. et Ecclesiae universa­lis Patroni, quae assignabitur Feriae IV. ante Dominicam III. post Pascha occur­renti, et in ea cum sua integra Octava recoletur, redacto ad ritum Duplicem II. Classis alio Festő S. Joseph diei 19. Mártii. d) Festum S. Joachim, fixe celebran­dum die 16. Augusti, inde in sequentem diem 17. translato Festő S. Hyacinthi. e) Anniversarium Dedicationis Eccle­siae Cathedralis, quod, seorsim ab Anni­versario Dedicationis aliarum Ecclesiarum Dioecesis, in tota Dioecesi die ipsa anni­versaria celebrabitur, si ea innotescat: secus alia die fixa arbitrio Episcopi, audito tamen Capitulo Cathedrali, semel pro semper de­signanda. f) Anniversarium Dedicationis pro­priae Ecclesiae, quod pariter, si hucusque sua propria die a singulis Dioecesis Ec­clesiis celebratum est, ipsa die celebrari pergat: si vero in tota Dioecesi vei Insti­tuto unica die recoli consuevit Dedicatio omnium Ecclesiarum Dioeceseos, haec extra Ecclesiam Cathedralem, in Ecclesiis consecratis tantum, non vero in aliis re­coli poterit, die ab Ordinario, ut supra, designanda, quae tamen alia sit a die De­dicationi Ecclesiae Cathedralis recolendae assignata. Quae item observentur de anni­versario Dedicationis omnium Ecclesiarum alicuius Ordinis seu Congregationis, quod hucusque in Dominica celebrari consueverit. g) Festa Sanctorum vei Beatorum quo­rum mentio non fit in Martyrologio, quae tamen celebranda sunt, juxta Rubricas, die eorum natali, si agnoscatur, dummodo per Litteras Apostolicas alius dies non fuerit i assignatus. h) Festa quae certis Dominicis post Pascha vei post Pentecosten affixa sunt, quae semel ab Ordinario, ut supra, assi­gnanda erunt congruentiori Feriae infra Hebdomadam immediate praecedentein. 2. Ubi Solemnitas externa Festorum quae hucusque alicui Dominicae perpe­tuo affixa erant, in ipsa Dominica cele­bratur, de Solemnitate Festi Duplicis I. Classis permittuntur Missae omnes, prae­ter Conventualem et Parochialem, semper de Officio diei dicendas; de Solemnitate vero Festi duplicis II. Classis permittitur tantum unica Missa solemnis vei lecta. Excipitur Solemnitas externa Ssmi Ro­sarii, quae Dominica I. Octobris celebrari poterit cum omnibus Missis, praeter Con­ventualem et Parochialem, de Ssmo Rosario, ut supra dictum est de Duplicibus I. Classis. Omnes Missae de his Solemnitatibus in Dominica celebratis semper dicantur ut in ipso Festő de quo agitur Solemnitas, addita Oratione de Officio diei et aliis omnibus quae dicendae essent, si Festum ipsa Dominica incidisset. Prohibentur ta­men in omnibus Dominicis majoribus, et in aliis Dominicis in quibus fiat Officium nobilius ipso Festő cujus Solemnitas ex­terna peragitur; sed in casu, praeterquam in Duplicibus I. Classis Domini Ecclesiae universalis, in omnibus Missis quae alioquin de Solemnitate externe celebrata permitte­rentur, addatur ejus Oratio sub unica con­clusione cum prima. Ubi tamen adest obligatio Missae conventualis, non permit­titur in casu alia Missa solemnis, sed Oratio de Festő externe tantum celebrato addi poterit, uti supra, in ipsa Missa Con­ventuali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom