Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

- 108 — 3. Dominicae II., III. et IV. Quadra­gesimae, ad gradum Dominicarum I. Clas­sis evectae, nulli in posterum cedent Festő, neque etiam Duplici I. Classis. Dominica autem quae occurrat die 2., 3., vei 4. Januarii, si in ea celebran­dum non sit, juxta Rubricas, Festum Ssmi Nominis Jesu aut aliud Festum Domini, et dummodo de ipso Domino nulla fiat Commemoratio neque occurrens neque con­currens, commemoretur in utrisque Ves­peris, Laudibus et Missa, per Antipho­nas, Versus et Orationes Dominicae infra Octavam nativitatis, sed de ea non dici­tur IX. Lectio Homiliae nec legitur Evan­gélium in fine Missae. Oíficium vero Dominicae quae post Epiphaniam, superveniente Septuagesima, vei post Pentecosten, superveniente Domi­nica XXIV. anticipari debet, celebretur in Sabbato praecedenti ritu Semiduplici, cum omnibus privilegiis Dominicae tam in occursu quam in concursu ad I. Vespe­ras. Omnia dicentur de Sabbato, et in I. Vesperis, de Feria VI. praecendenti, prae­ter Orationem, Lectiones, Antiphonam ad Benedictus et Missam propriam; et post Nonam nil fit amplius de Dominica anti­cipata. II. I)e Octavis. 1. Octavae Paschatis, Pentecostes, Epi­phaniae, Ssmi Corporis Christi, Nativitatis Domini et Ascensionis sunt privilegiatae, et de eis, si quando integrum faciendum non sit Officium, semper tamen fit Comme­moratio in Laudibus, Missa et Vesperis. Eorum Officium integre recitatur ut in die Festő praeter ea quae suis locis adsi­gnantur. 2. In Officio autem tum de die infra Octavam, tum de die Octava aliorum quo­rumlibet Duplicium I. Classis, etiam Do­mini, Antiphonae et Psalmi ad omnes Horas et Versus Nocturnorum dicantur de occurrenti hebdomadae die, et Lectio­nes I. Nocturni, nisi habeantur propriae, vei, Lectionibus de Scriptura deficienti­bus, sumi debeant de Festő aut de Com­muni, dicuntur cum suis Responsoriis de Tempore, ut infra dicetur. Dies autem Octava hujusmodi, etiam Domini, tam in occursu, quam in concursu, cedit cuilibet Dominicae. 3. De Octavis vero Duplicium II. Clas- • sis universalis Ecclesiae nihil fit nisi in die Octava et quidem sub ritu Simplici: ita ut si occurrat in eo aliquod Officium Duplex vei Semiduplex, etiam repositum vei translatum, aut Feria major vei Vi­gília, de die Octava hujusmodi fiat tan­tum Commemoratio juxta Rubricas. Festa vero Simplicia occurrentia commemoran­tur in Officio de die Octava: cui cedit etiam Officium S. Mariae in Sabbato, in casu omittendum. Idem servatur de Octavis Duplicium II. Classis alicujus Dioecesis vei particu­laris Ecclesiae, quae pariter, nisi penitus omitti velint, tantum in die Octava, et sub ritu Simplici celebrandae erunt. 4. Octavae Festorum particularium post diem Nativitatis Domini non amplius impediuntur. 5. Lectiones II. et III. Nocturni singu­lis diebus per Octavas Festorum Dupli­cium II. Classis Ecclesiae universalis hu­cusque assignatae, inserantur in Octava­rio Romano: non vero Lectiones I. No­cturni, etiam si habentur propriae. III. Be Responsoriis de Tempore, de Lectionibus e Scriptura occurrenti, et de aliis partibus Officiorum propriis. 1. In Officiis tam novem quam trium Lectionum, quandocumque sumuntur Le­ctiones de Scriptura occurrenti, cum eis adhibentur Responsoria de Tempore: ita tamen ut Lectiones Dominicae cujuslibet, etiam si reponantur infra hebdomadam et simul cum Lectionibus de Feria di­cantur, sumant semper Responsoria de

Next

/
Oldalképek
Tartalom