Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913
Index
— 106 -quae a die prima ad quintam Januarii occurrat: quam recolendo sanctissimo Nomini Jesu, propter conjunctionem quam habét cum mysterio Circumcisionis, assignamus. — Festa vero, quibus usque adhuc dies Dominica attributa erat, omnia, praeter festum sanctissimae Trinitatis, in aliam diem perpetuo transferantur. — Ne forte autem per Quadragesimam aliquod ommittatur ex Dominicarum Offlciis, quae mire facta sunt ad excitandam in animis christianam poenitentiam, ejus temporis secundam, tertiam et quartam Dominicam ad gradum I. Classis promovemus. II. Cum recitationi Psalterii celebratio Octavarum sit impedimentő, id ut rarius contingat, in posterum sola duplicia I. Classis, quae Octavas integras, habent, eas conservent: verum in hisce ipsis Octavis, exceptis privilegiatis, Psalmi de Feria currenti usurpentur. — Octavae autem duplicium II. Classis solo Octavo die celebrentur et quidem ritu simplici. III. Lectionibus de Scriptura occurrenti semper adhaereant Responsoria de Tempore. IV. Nulla, ne perpetua quidem, Festorum, quae in Ecclesia universali celebrantur, translatio fiat, nisi duplicium I. et II. Classis. Jam, quae hic a Nobis praescripta sunt, ea quemadmodum adduci ad effectum debeant, et quid praeterea novi non modo in Breviárium, sed etiam in Missale, quod cum illo congruat oportet, indidem emanet, sacra Rituum Congregatio, peculiaris Commissionis a Nobis institutae consulta sequens, propriis decretis constituet, eademque tum Breviarii tum Missalis novam editionem tipicam faciendam curabit. Has ipsas quidem praescriptiones volumus, statim ut hoc Motu Proprio promulgatae sint, valere. Sed tamen, ratione habita vei Kalendariorum quae jam sunt confecta in annum proximum, vei temporis quod typographi requirunt, sinimus eos, qui ad officium persolvendum Romano utuntur Breviario, tum e Clero saeculari tum e regulari utriusque sexus, his praescriptionibus non teneri nisi a Kalendis anni MCMXV. Qui vero aliud legitime usurpant Breviárium a Romano diversum, iis sacra Rituum Congregatio definiet intra quos terminos ad easdem praescriptiones accommodare sese debeant. Cuilibet autem liceat comparare sibi atque ad horas canonicas recitandas etiam nunc adhibere Breviaria quae sunt in usu, dummodo tainen peculiari in libello habeat, unde Constitutioni Divino afflatu ac decretis quae illám subsecuta sunt, obtemperare possit, ac simul quae hoc Motu Proprio Nos statuimus et quidquid eandem in rem sacra Rituum Congregatio decreverit, diligenter observet. Atque haec omnia constituimus, edicimus, contrariis quibusvis, etiam speciali mentione dignis, minimé obstantibus. Dátum Romae apud S. Petrum die XXIII. mensis Octobris MCMXIII. Pontificatus Nostri anno undecimo. Pius PP. X. Coloczae, die 24. Novembris 1913. Oum Ssmus Dnus noster Pius Papa X., mandaverit, ut quae Motu Proprio Abliinc duos annos, die 23. praesentis mensis Octobris decrevit, ab hac sacra Rituum Congregatione, juxta votum speciális Commissionis liturgicae, oppurtune apteque applicarentur, haec eadem S. R. C., voluntati Sanctitatis Suae, qua par est observantia, obsequens, haec declaranda et statuenda censuit: I. I)e Dominicis et Festis hucusque I)ominicis diebus affixis. 1. Dominicae quaevis assignationem perpetuam cujuslibet Festi excludunt: idcirco Festa tam universalis Ecclesiae quam alicujus loci propria, quae hucusque Dominicis assignata fuerunt, celebrentur die fixa mensis qua in Martyrologio inscriNr. 6114. Decretum generale super motu proprio „Abhinc duos annos."