Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

- 2 — Vis, ne dicam fortitudo e caritate divina promanans, inexhaustam virtutum heroica­rum ac operationis indefessae ipsi suppe­ditabit scaturiginem omnibusque eius coe­lestem quendam characterem superaddet laboribus. Charitate autem destitutus, etsi maximis laboriosissimisque insudaverit ope­ribus, teste Apostolo nihil aliud est, nisi „aes sonans et cymbalum tiniens," 1) quod de quolibet christiano dictum, eo cum majoré in sacerdotem cadit pondere. Quid eniin quaeso caritate magis deceat, magis ornet hominem Dei, 2) ministrum Christi haeredemque muneris apostoliéi ? 3) Sane homo Dei es illius, qui charitas est et in quo ope solius manetur charitatis, 4) minis­ter Christi es dicentis se ignem venisse mittere in terram, 5) hoc igne, charitatis utique, accendendam. Successor es aposto­lorum, qui teste S. Paulo omnia impendunt ipsique superimpendi volunt, 6) immo ana­thema esse cupiunt pro fratribus suis. 7) Hicce Dei ergo, Christi et apostolorum spiritus charitate insignitus solus dignus est, qui spiritus vocetur sacerdotalis. Hic status vero non fortuito quasi casu Vobis obtigit, sed ipse Deus charitatis Vos ut tales praescivit atque praedestinavit ante constitutionem mundi eligendos mox, ut eatis et fructum afferatis. 8) Deo vocanti actu dilectionis ap­pretiativae respondistis „Dominus pars haere­ditatis meae et calicis mei." 9) Ab ipso Do­mino principes „populi sancti Dei" „regni sacerdotalis" 1 0) constituti, patres „rtliorum dilectionis" effecti „dispensatores mysterio­rum Dei, 1 1) mysteriorum charitatis fontium custodes positi: nonne ut luminaria chari­tatis, quae, uti radii solis colores, ita omnes amplectitur virtutes, lucere debetis ? Agnum charitate mactatum manibus quotidie con­l) 1. Cor. 13. 1. B) 1. Cor. 4. 1. 6) Luc. 12. 49. ') 3. Rom. 9. 3. a) Joann. 15. 5. , l) 1. Cor. 4. 1. ') 1. Tim. 6. 11. 4) 1. Joann. 4. 16. ") 2. Cor. 12. 15. 8) Joann. 15. 16. 1 0) Leo. 19. 6. trectatis, corde suscipitis, fidelibusque su­mendum distribuitis: num foco huic divi­nae charitatis assistere, ac ignem ipsius Vobis incorporare possetis, quin calorem coelestis huius ignis perciperetis, quin toti quanti hoc igne divino exardescatis ? In tribunali charitatis divinae quamplu­rimos reos absolventibus nonne Vobis prae­lucent verba consolationis plena: Multa ei remittuntur peccata, quoniam dilexit múl­túm. 1) Et „charitas operit multitudinem pec­catorum." 2) Dum parvulos sacro fonté ab­luitis vei pubem scholarem rudimentis doctrinae catholicae imbuitis, procul dubio verba Christi charitate plena auribus vestris resonant: „Sinite parvulos venire ad me." 3) Et fideles in ultima cum morte lucta pec­catis absoluti, sacro viatico refecti oleoque infirmorum roborati divinam charitatem exposcendo, quid aliud nisi evangelica videntur repetere verba: „Pertransiit bene­faciendo." 4) Uti quondam apostoli Christum visibilem, sic nunc Vos Venerabiles Fratres eundem invisibilem per vias charitatis comi­tamini hominum benefactorem, non ut spectatores solummodo, sed tamquam viva charitatis ipsius instrumenta. Si vero, ut scholasticis piacet, causa instrumentális accomodari debet principali agenti, quid inde nisi vestram quoque activitatem hocce charitatis charactere ad producendos spiritu­ales fructus quam maximé indigere patebit ? Sed e converso charitatem sacerdotis zelo pastorali tamquam lapide lydio probari divi­nae veritatis docemur effatis. Cum Christus Dominus B. Petrum apostolum principalem ecclesiae suae esset constituturus pastorem, maximo huic ac gravissimo muneri tradendo, trinam dilectionis fassionem praeire jussit, quasi diceret: si diligis me, pasce oves meas. 5) Fratres in Christo Dilectissimi, si vere diligitis divinum Servatorem, cum Eiusdem l) Luc. 7. 47. s) Marc. 10. 14. 6) Joann. 21. 17. *) 1. Petr. 4, 8. 4) Act. Ap. 10. 38.

Next

/
Oldalképek
Tartalom