Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

apostolo Vos rogo atque obsecro : „pascite eum, qui in Vobis est gregem." 1) Nunc temporis, cum „páter mendacii" quam plurimos suscitavit et in dies suscitat rebel­lionis filios, recte nunc „quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur, 2) ut fideliter quotquot ordine sumus ornati sa­cerdotali, adimpleamus ministerium a Do­mino acceptum, 3) ut radiis Solis, qui nobis per charitatem inhabitat, ignorantiae et ne­quitiae disjiciantur tenebrae. Novus annus novam aperit agendorum seriem. Nostro praeprirnis aevo cum in omnibus vitae humanae relationibus novae nobis semper difficultatum obiiciuntur spe­cies, nostrum est novis, quae exoriuntur indigentiis eo modo avitum ac incommu­tabile Christi accommodare depositum, ne ex thesauro hoc coelesti vei minimae deper­dantur micae, neve multiplices famelicorum indigentiae convenienti destituantur cibo, aut variarum morborum aegroti immedicati languescant. Ut breviter dicam, praeter curam pastoralem, quam fideliter impendimus uni­verso gregi nobis commisso, pro re nata singulorum quoque individuorum curam habeamus. Exemplo nobis est ipse Salvator divi­nus, qui relinquendas dicit nonaginta novem oves in montibus et quaerendam praecipit unam, quae a grege aberraverat. 4) Quid aliud nobis voluit indigitare, quam ut ex inerrabili thesauro divitiarum Christi 5) id sin­gulis applicemus, quo ipsi maximé indigent? Sicut radii ejusdem solis, ut susceptam prosequar similitudinem, pro varietate vitri penetrati varios induunt colores; sicuti aqua pro variis, quibuscum congreditur mate­riis, alios assumit sapores: vestigiis apos­toli, qui „omnibus omnia factus est," 6) insistentes acrique intuitu varias gregis nostri indigentias speculantes parvulis lac, ') 1. Petr. 5. 2. 3) Coloss. 4, 17. B) Eph. 3. 8. ") I. Cor. 4, 2. 4) Math. 18. 12. 6) 1. Cor. 9. 22. adultis solidiorem cibum 1) praebendo, gauden­tibus congaudendo, cum flentibus ílendo, 2) arundinem quassatam non frangendo, nec linum fumigans exstinguendo 3): prudenti singulis occurrere consilio contendamus. Piscatoribus et venatoribus a Domino missis cum vox nos comparet prophetica, 4) hamum piscibus, rete vero feris capiendis rite ap­tandum esse nobis insinuat. Ipse pastor divinus, prout jam memini, boni pastoris unam ovem consectantis exemplo suoque cum muliere samaritana colloquio singularem curam singulis quoque fidelibus pro illorum speciali indigentia, impendendam sacerdo­tes edocet. Quod ut assequamur, attentas certe noctis vigilias apud gregem nostrum agere debemus, ne lupus aut leo, qui circuit rugiens ad devorandumque paratus, oves rapiat 5) gregemque dispergat. Periculis hoc modo a grege amotis, in id animum in­tendatis, ut ovibus vestris in verbo ciboque sacramentali quam optima ac saluberrima suppetant semper pascua, quo vitám habeant ac abundantius habeant. 6) Sitalia apud unura quemque vestrum huius novi anni fuerint auspicia, fortiterque in bene coeptis per­severaveritis, cum piis illis ad praesepe Domini pastoribus Vos quoque digni in­veniemini, qui multis pro glória Dei in excelsis paceque spirituali hominum in terris exantlatis laboribus inveniatis tandem Jesum non quidem pannis involutum ac praesepi reclinatum, sed glória f'ulgentem ad dex­teram Patris sedentem et regnantem. Dátum Coloczaedie 1-mo Januarii, 1912. iSeriem defunctorum hujus Archidioecesis Sacerdotum, anno, quem vix ingressi su­mus, aperuit Franciscus Schnobl coopera­tor Bajaensis, qui a longiori jam tempore ex renibus laboravit adeo, ut postremo Nr. 29. Obitus Francisci Schnobl. 1. Cor. 3. 2. 3) Math. 12. 20. B) Petr. 5. 8. 2) Rom. 12. 15. *) Jerem. 16. 16. 6) Joann. 10. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom