Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

1 L. J. Chr.! LITTEEAE CIRCULARES AD VENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1912. DATAE. I. Nr. 124. Archiepi­scopus ad Clerum, occa­sione vicis annuae. Quum primo ordientis anni die — Venera­biles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi— Vos alloquor, praesenti occasione tamquam venerabili tradita consuetudine libentissime utor, ut Vobis ad pastorales labores et fatigia copiosum divinae gratiae affluxum in hoc quoque, quam ingressi sumus, anno adprecer. Et quin aut pronum ad suffe­renda muneris pastoralis onera animum, aut paratissimam erga praesulem Vestrum obedientiam addubitem, aliqua tamen e corde paterno ad Vos hac vice verba di­rigere intendő, quae Vos ad currendam mandatorum Dei viam animent ita, ut col­latis mecum viribus, hanc quae concredita nobis et vobis est, partém vineae Domini fideliter excolamus. Certe singulis diebus sol occidens lucis tenebris nunquam obfuscandae menti no­strae admovet cogitatum, sane fatigatus in vinea Domini animus indies denarium divina certitudine promissum meditatur; agrum spirituálém colentibus continenter procul dubio splendor divinitus revelatae praelucet margaritae: attamen cum ultimus, quasi princeps superstes, dies moritur anni, vehementius corda nostra fluxarum huius saeculi vanitatum contemptus procuran­daeque vitae sine termino pulsat obligatio. Neque de nobis solis ad nos occiduus occipiensque loquitur annus. Non nostra solum Venerabiles Fratres, sed multorum LITT. CIRC. 1912. millium curae nostrae commissorum res eaque gravissima hoc anno agetur. Lubens igitur oblatam vertentis anni arripio occasionem ad grave hoc Vestrarum concreditarumque Vobis animarum negotium paterne mentibus Vestris iterum atque iterum inculcandum. Primo loco Vestras nominavi animas. Etenim cum estis ministri Christi, qui prius „facere" coepit et dein „docere," omnino Vobis enitendum est, ut vitae exemplo in Vobismetipsis prius exprima­tis populoque fideli imitandum praebeatis, quod doctrinae verbo ipsis tradituri estis. Annus igitur accessione dierum inno­vatus quasi signum quoddam Vos admo­net mysticum, ut majora indies divinae caritatis incrementa capiendo mente et spiritu Vosmet renovare satagatis. Quinimo non sola exempli hoc Vobis suadet ratio, sed expedita etiam curae spirituális hoc idem jubere debet facilitas. Cum solus ignis accendendi polleat facul­tate, solaque caritas „sui diffusiva" a Doctore praedicetur Angelico: quis negabit, sacerdo­tem aliis spiritualiter accendendis destinatum nonnisi flamma coelesti flagrantem, item caritatis divinae praeconem ac ministrum nonnisi hac ipsa caritate repletum muneri suo sufficere posse. Pastor ac rector ovium nonnisi hoc igne coelesti aestuans diabolo, lupo huic rapaci, gregemque dispergenti tam­quam leo ignem spiráns occurrere audebit. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom