Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
— 64 — vestra prohibeatis, 1) quominus ea, quae clero populoque hujus archidioeceseos profutura judicaveritis, sincere et candide aperiatis. Ut vero, sedium divinarum assistricem sapientiam quo abundantiorem a Domino obtinere mereamini, fideles in vestro munere vosmet exhibere studete ministros ex animo. Quo majorem inter fratres adepti estis honoris gradum, eo major in Vobis sit virtutum clericalium splendor, pietas, zelus, humilitas, sacrarum litterarum cultura, disciplinae ecclesiasticae et sacrorum canonum observantia. Agite VV. FF., ut qui velut almae Sionis aemuli choros angelorum, Deum laudantium hacce in ecclesia metropolitana repraesentatis, móres quoque spirituum coelestium promto obsequio Deo ministrantium pro fragilitate humana imitemini. Uti consiliis canonicorum, ita Vicearchidiaconorum quoque, ut audiunt, opera episcoputn in gubernanda dioecesi magnopere indigere, nemo est, qui ignoret. Vos igitur, quotquot hoc nomine insigniti estis, hic loci obsecro, ut honorificis, quibus appellamini, oculi nempe manusque episcopi cognominibus, dignos vosmet omnino exhibeatis. Per Vos enim, quasi per oculos illa, quae in clero populoque fiunt episcopo praesentia sistuntur. Per Vos item dispositiones ejusdem et mandata animarum salutem concernentia executioni, quod ad manuum officium pertinet, mandantur. Vestri muneris est, non solum fidelium sollicitudinem gerere, verum etiam presbyterorum vitám jugi circumspectione custodire et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, vita et conversatione sua confirmet ac illustret, ad episcopum referre. Ideo ne totum corpus dioeceseos, cujus caput episcopus est, tenebrosum fiat, Vos, oculi mei, caliginem imprimis cavere debetis, ne videatis et dicatis bonum malum et malum bonum. Vestra vita, zelus in cura animarum et domus vestra speculi instar ') Pr. 39, 10. fratribus vestris inserviat; ecclesia et schola vestra de sollicitudine et vigilantia vestra testimonium perhibeant. Maximé vero scholas nostras catholicas conservandas, tuendas ac fovendas curae vestrae impensissime commendo. Maximo mihi fűit gaudio videre inimicorum nostrorum directos contra scholas nostras conatus quoad nostram dioecesim maxima ex parte in irritum hucusque cecidisse. Atque ideo VV. FF. statefortes in proelio, strenuamque spiritui Christi conservando impendite operám, ne vobis somno occupatis gravissimam hanc castrorum ecclesiae inimicus obtineat stationem. In relationibus ad me dandis memores juramenti emissi Deo non hominibus piacere studentes, agite sine acceptatione personarum, quae coram Deo agenda cognoveritis ad salutem fratrum, utilitatemque totius dioeceseos provehendam. Quos tamquam singulis paroeciis praefectos immediatos in vinea Domini nactus sum cooperatores, hos parochos — ut audiunt — verbis ex imo corde depromptis nunc alloqui intendő. Vos sane illi estis, quos apostolus ministros Christi existimari jubet dispensatoresque mysteriorum Dei. Tanti honoris bene conscii, qua patres providos familiis vestris ut bonos pastores gregi Vobis commisso vosmet exhibere studete. Inter obligationes vestrasmunus imprimis docendi non possum enixe satis Vobis inculcare, quod Sanctus Doctor Angelicus principalissimum vocat officium. Et merito quidem. Ita enim in ordine naturali homo est comparatus, ut voluntas praelucente nonnisi intellectu affectus motusque concipiat; ut igitur tarda haec facultas ab iniquitate revocetur et ad calcandas justitiae semitas inducatur, facem veritatis intellectui praeferamus oportet. Hoc idem ratio ordinis supernaturalis exposcit. Etenim cum fides sit fundamentum ac radix omnis justificationis, fides porro ex auditu, auditus vero per verbum Christi:') gratiae Dei recipiendae ') Rom. 10, 14.