Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

65 — praedicationis ministerio, quasi viam sternere debemus. Cumque illa solummodo vita, quam gratia animat divina insigni christianae vitae nomine mereatur appelari, haud inepte dixerimus, rectam veritatis divinae cog­nitionem ope praedicationis haustam conditi­onem ac basim constituere totius vitae christianae. Officium praedicandi a Deo institutum sacrae paginae haud obscure testantur. Harum vero prout et sacrae traditionis documentis, vice hac praetermissis, sufficiat notare ecclesiam his insistendo semper ursisse divini verbi praedicationem. Sufficiat attentionem vestram provocare ad notissimam illám ss. concilii Tridentini dispositionem, in qua omnibus curam aminarum gerentibus injungitur, ut omni die Domini et festő commissum sibi gregem salutaribus pascant divini verbi escis. 1) Opus hoc strictae esse obligationis, quod omnibus operibus ex caritate etiam debitis praecedit, docet nos primus in terris Christi vicarius, dum dicit, non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis. 2) Si illa enim omiseris occasionem solummodo acquiren­dorum omisisti meritorum, ista vero obligatio non impleta furti, imo homicidii coram districto judice te arguent, cum non praestando quod debebas damnum intuleris, tacendo vero animam Christi sanguine redemptam occi­deris. Sed nonne ad sementem cum spe fructus faciendam ager praeparari prius ac adaptari debet. Spes haec fructuum perci­piendorum animat hortorum cultores, ut in arborum tenellarum directione praecipue multum elaborare non cessent. Nobis quoque principális incumbit obligatio tenellam insti­tuendi pubem. Hoc ipsum fidei quoque suadetur documentis. Majori certe reverentia eos solemus suscipere, qui peculiari princi­pis clientela gaudere conspiciuntur. Talis ») Sess. V. de ref. ») Act. Ap. 6, 2. vero clientelae praerogativis pueros apud divinum Salvatorem usos fuisse ex evan­geliis sufficienter colligitur. Cum enim turbis undique circumdatus ut paullulum reqiesceret se retraxisset, ad allatorum sibi puerorum nuncium oblitus languoris quietem rumpit accedentesque memorabilibus illis divini amoris plenis suscipit verbis: sinite parvulos ad me venire, talium est enim regnum coelorum. 1) Quotquot operarii Christi zelo fidei accensi regno Dei diffundendo apostolica insudabant diligentia, juventuti erudiendae educandaeque per quam addictos semet praestabant. Nec immerito. Ut emin ex unico bono semine totus labente tempore prodire potest plantarum utilium hortus, ut ex uno patriarcha Abraham totus procreatus est populus Dei electus, ita quam plurimi benedictlonum divinarum ex una prole bene educata scaturire possunt tontes. Credite mihi VV. FF. expertis enim utor testibus, quin immo totam elapsorum abhinc annorum his­tóriám habeo testem, omnigenam ecclesiae prosperitatein laborumque nostrorum pasto­ralium successumbona juventutis educatione, quasi fundamento niti maximé connaturali. Quum porro sementem ministerii verbi factam Deo aspirante propullulare cum gaudio cernitis spirituali, in id omnino adnitamini. ut opus salvandarum animarum ope institutionis et numine auspice feliciter inchoatum rore coelestis benedictionis fon­teque supernarum gratiarum, quae ex divinis sacramentis copiosissime scaturiunt, ad laetiora indies perducatur incrementa. Nun­quam tardos aut difficiles vosmet ad dispensandos fidelibus hosce gratiarum thesauros exhibere praesumatis, quin imo laeti semper alacresque efficacissimo sacra­mentorum pharmaco animabus succurrere íestinate, sicque agendo suaviter eosdem ad frequentiorem horum salutis instrumentorum usum invitate. Votis imprimis Beatissimi ') Matth.

Next

/
Oldalképek
Tartalom