Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 63 — maximé pertinentibus aliqua verba facere omittam. Si inter vestibulum et altare orandum plorandumque quondam erat sacerdotibus, „in ea, quae nunc latius ubique funditur scele­rum colluvione, nobis vei maximé imploranda et exoranda est divina clementia, nobis in­standum apud Christum sub mirabili sacra­mento omnis gratiae benignissime prodigum: parce Domine, parce populo tuo."') Si nos, qui cum Christo ab Elia prae­figurato unum corpus constituimus, Deum ut de coelo visitet vineam suam, perfici­atque 2) rogaverimus, cessabit sane ariditas cordium rore gratiae irrigata terraque fructu spirituali centuplo abundabit. Sed praeter hoc orale precandi genus aliud quoque, illudque praecipue sacerdoti­bus necessarium est, quod mentale vocant sacra nempe de veritatibus fidei meditatio. Apodictice pláne hac de re prolata est Beatissimi Patris sententia: ,,Nemo est, sacer­dos, qui possit meditationem sine gravi incuriae nota et animae detrimento praetermittere sine ea, cum de Deo ad homines dicunt, vei con­silia christianae vitae impertiunt, prorsus carent divino afflatu non assueti cum Deo colloqui. Vox eorum quantavis prudentiae vei facundiae laude clarescant, vocem minimé reddit pastoris boni, quarn oves salutariter audiant, strepit enim diffluitque inanis. l i Xon solum vero in munere docendi hocce adhibere debemus subsidium sed aliis etiam muneribus rite et cum fructu obeundis divinus sacrae meditationis ignis est subjiciendus. Sancta enim tunc solum­modo sancte tractabimus, si sanctitatem eorum corde recogitatam ob oculosque hoc modo positam habuerimus. Tota demum nostra vivendi operandique ratio hujus sacrae exercitationis consequitur diligentiam vei vero negligentiam. Terra borealis, cui sol vix unquam, aut raro, vei nonnisi oblique lucet, obsita nivibus, glaciata, rigida, omni tlorum ') Haerent animo. ') Psal. 79, 15. amoenitate et fructuum ubertate prorsus destituta manebit. Si luce ac calore solis justititae te ipsum privaveris, tenebras tibi induces, ac torporem in frigus paulatim degeneraturum, quo diu constricta mens glaciei instar indurabitur. Num luce calore­que spirituali destitutus activitatem tibimet­ipsi fidelibusque salutarem exserere poteris? E contra per meditationis subsidium vita sacerdotalis quandam coelestem suavitatem consequitur el sacerdos, qui in lege Domini meditabitur, in sanctissimis pastoralibus fun­ctionibus saporem coelesíem inveniet. Accedit ad haec examen illud, quod conscientiae vocant. Si lavacri hujus spiri­tuális studiosum feceritis usum, ad sacra­mentale quoque libentissime statis tempo­ribus anhelabitis balneum, ut sacra confes­sione cum Deo expiati ac multiplici, quae ex hoc fonté scaturit, gratia muniti, erecto in Deum animo novaque virtute munus sanctificandarum obire pergatis animarum. „Experiendo enim cognitum est, qui fre­quentem in se censuram et severam de cogi­tatis, de dictis, de factis peragat, eum plus valere animo simul ad ódium et fugám mali, simul ad studium et ardorem boni." ]) Certa spe nitor, me in Vobis, VV FF. Clerum, qualem in praecedentibus adum­braveram, vere fide divina animatum, igne zeli sacri accensum, infucata pietate praedi­tum accepisse. Hac spe repletus, quos uni­versos in Domino admonui, singulos quo­que, dum possessionem sedis capio, paterna caritate appello, et ad implenda quae a sancta matre ecclesia vobis injuncta sunt officia tamquam filios adhortor. Vos imprimis, ecclesiae hujus metro­politanae canonicos, fratres ac fílios meos carissimos, paterno cordi proximos, qui senatum meum in gubernanda dioecesi con­stituitis, in Domino obsecro, ne umquam con­siliorum vestrorum adminiculum mihi subtra­hatis, neve respectibus humanis inducti labia ') Haerent animo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom