Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
— 62 — Pontifice gloriose regnante loquar — ejusrnodi est sacerdos, qui bonus malitsve uni sibi esse queat, sed ejus ratio et habitus vitae sane quantum habét consequentis effectus in populum" 1) Apostolis sane eorumque munere functuris dictum esse constat, ut lucis instar caeteris praefulgeant et salis instar homines a corruptione praeservent, quibus muniis ipsi lumine gratiae privati peccatisque infatuati satisfacere nullo modo poterunt. Forma gregis 2) ab apostolorum principe esse jubentur, forma certa illa, quam scholastici exemplarem vocant, uti e monitis pastoralibus apostoli gentium clare consequitur ad Timotheum 3) scribentis exemplum esto fidelium, ad Titum verő*) in omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum. Quod quidem ab ecclesia tantopere necessarium judicatur, ut vocem doctrinae auribus tinnientem in irritum cecidisse reputet, nisi exemplo vivae actionis quomodo doctrina in praxim sit deducenda oculis monstretur. Et quum lumen in fonté suo clarius, sol in sua massa acrius, quam singuli radii granaque dispersa per corpora esse debeant, quum a túrba videri nisi eminentiore loco constituti nequaquam possimus: mensuram sanctitatis perfectionisque a nobis requisitam altiorem pláne, quam illám comraunem fidelium esse debere nemo nostrum mfitias íbit. Si reges et principes saeculi negotiorum ac thesaurorum suorum administros nonnisi eos eligunt, quorum virtutes perspectas habent, nonne regem regum in administrando thesaurario, quo Christus et redemptae ab ipso animae continentur, ad summám pro viribus perfectionem nos eniti jubebit? ,,Unum est quod hominem — teste Pio X. 5) cum Deo conjungat unum quod gratum faciat atque non indignum ejus misericordiae administrum vitae morumque sanctimonia. 1 ') Haerent animo 1908. ") 1. Petri 5, 3. 3) I. Tim. 4, 12. *) 2, 4. 5) Haerent animo 1908. Vitae morumque sanctiinoniam cuncta muneris sacerdotalis nobis innuunt officia. Quid multa proferam argumenta ? Unum missae sacrificium mysteriorum nostri ministerii maximé tremendum attigisse sufficit, cum nullum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christo fidelibus tractari posse — patres Tridentini fateantur — quam hoc ipsum tremendum mysterium, omnemque diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest interiori cordis munditie et puritate atque exteriori devotione et pietatis specie peragatur. 1) Exemplo vitae supernaturalis aliis praeire, vitamque hanc Christi gregi implantare ac in ipso fovere cum debeamus, summa cura nobis adhibenda est, ut vitaié hujus vitae princípium causaque formális gratia nempe divina nunquam in nobis deficiat, quin immo ut laetiora in dies incrementa capiat. Ideo amantissimus omnium nostrum Páter Pius X. invitato ad magnum instaurationis opus clero quasi normám ordiendi laboris insigni illa, quam occasione quinquagesimi natalis suscepti a se ordinis sacerdotalis dimisit exhortatione, personalem vitae sacerdotalis sanctiflcationem assignat. Aevo nostro quod febri quadam operosae activitatis correptum externo solummodo labori incumbens, vitae supernaturalis penitus fere obliviscitur Beatissimus Páter recte illa clero suo quasi digito monstrat média, quibus spirituális illa ac divina vis ad quodcunque regni Dei, quod intra nos est, dilatandi opus tantopere necessaria firmari queat et augeri. Ratio muneris episcopalis, vi cujus magistrum perfectionis christianae me exhibere debeo, porro desiderium, quod identidem nobis innotuit, ac voluntas, quam circa santificandum clerum Christi fovet in terris Vicarius, me urgent, ut in capessenda archiepiscopali cathedra nequaquam de rebus istis ad ,,unum necessarium" quam ') Sess. XXII.