Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
— 58 — Operis porro nostri in agro Domini suscepti fructus non in nostra solum diligentia, sed maxima ex parte in Dei cooperantis positus est gratia, cum „neque qui plántát est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus." Hoc vero incrementum illis promptissime se daturum promisit, qui „in oratione credentes" 2) illud petierint „fidem Dei hábuerint" nihilque in corde suo haesitaverint, sed crediderint. Nonne ipse Salvator maxima in ordine naturae ac gratiae miracula a se patrata fidei adscribit credentium ? „Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti." 3) In paganismum recidivus ad Deum convertendus nobis objicitur mundus illo antiquo non solum amplitudine major, sed tumoré superbiae quoque elatior. Quid zelum nobis instillabit apostolorum, nisi inconcussa fidei nostrae firmitas? Sed jam de zelo hoc apostolico verba nonnulla ad Vos VV. FF. mihi veniunt facienda. Sacrae fidei testimonio haud obscure edocemur, quantos infernus ad animas perdendas adhibeat conatus. „Adversarius etenim noster diabolus tamquam leo rugiens circuil quaerens quem devoret," 4) Cum inextinguibili in Deum feratur odio, cumque Deo nocere nequeat, ad imaginem divinam in homine, summo Dei caritatis et misericordiae objecto, destruendam omnes intendit vires. Nec paucos, nostris imprimis diebus, princeps mundi hujus in maligno positi nactus est cooperatores, zelo aeque, sed infernali plenos et prout videmus, ad maxima sacrificia paratos. Homines enim infimae, plebeae sortis, de industria solummodo manuum suarum viventes, ingentia ferunt materialia etiam sacrificia, in juvandos malitiae, infidelitatis et totális utriusque reipublicae subversionis fines. Castris his infernalibus, ut exercitum Dei viventis, aciem bene ordinatam, nosmet objicere *) I. Cor. 3, 7. ') Matth. 21, 22. ») Marc. 9, 22. ') i. Petr. 5. 8. debemus fortes bellatores, praecipue cum stragem videamus in vinea Domini nunquam satis deplorandum: animas quamplurimas pretiosissimo gratiae et fidei thesauro spoliatas. Ecce quomodo in dies moriuntur justi et nemo percipit corde. „Cadit asina, et est, qui sublevet eam, perit anima, et nemo est, qui reputet. l í ') Affectui commiserationis animis his in infernum praecipitatis debito consideratis maximi accedat pretii illius, quod singulae animarum harum in conspectu divini habent Salvatoris. Quem non ad ipsas salvandas movit lapidem? Non parcitas numeri, non immatura aetas, non sexus debilitas, non corporis animaeque ulcera in personis ipsi occurentibus bonum deterrebant Pastorem, quin omni data occasione ad salutem animarum operandam maximo cum fervore semet accingeret. Quae de Christo Domino mulierem Samaritanam docente, pueros suaviter invitante et amplexante, aegrotos quoscunque curante, cum publicanis et peccatoribus familialiter conversante evangelicus narrat textus, ad comprobandum zelum ejus pastoralem nostro zelo praelucentem pláne sufficere possent. Quid vero dicamus, si in Christo non solum huncce communicandae gratiae laborem, verum etiam sacrificia ad gratias istas promerendas posita perpenderimus? Quonam fulgore Christi zelus nostros feriet oculos, si Filium Dei de coelo pro nostra salute descendentem, crucis aram ascendentem sanguinemque pro ovibus suis fundentem recogitaverimus? His omnibus in lumine fidei et aequa lance ponderatis videre poteris, quanto operi destruendo, quanto labori annihilando animarum salute non promota vei quod pessimum esset, nefors impedita coopereris. Quantopere nobis timendum est, ne sanguis animarum a nobis requiratur, ut tremenda nos perceilat questio: Quae utilitas in sanguine meo? *) S. Bemard, de consid. L. 4. c. 6.