Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 57 — in rationis judicium appetitusque motum, in operationes quoque nostras fidei virtus exserit iníluxum; opera etenim quasi fructus cogitandi appetendique considerari possunt. Si ergo radix sancta et rami sancti erunt, 1) atque arbor ex bona procrescens radice bonos feret fructus. 2) Juxta majorem mi­noremve huncce fidei influxum suam opera nostra sortiuntur dignitatem et mercedem, dicente apostolo: „Si quis autem superaedi­ficat super fundamentum lioc, aurum, argen­tum, lapides pretiosos, lignum, foenum, stipu­lam . . . uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit," 3) Auro argentoque tunc sane nostra assimilantur opera, si fidei per charitatem operantis lumine ac fulgore circumfusa splendeant. Si in propria .salute operanda coelesti adeo indigemus fidei lumine, quid ad su­perandas difficultates in arte artium, regimine nempe animarum occurrentes animum nobis addere poterit, nisi sancta illa fidei super­naturalis motiva, abscondita quidem a sapientibus et prudentibus hujus saeculi, revelata vero parvulis fidei obsequium praestare paratis. Etenim nonnisi fidei lumine quanti sit unaquaeque anima facienda edocemur, cum nisi oculis fidei pretium sanguinis Christi in iisdem rubescentis cernere nequeamus. Ex sacerdote spiritu fidei repleto ignis quidam vibrat divinus ad quamplurimos accendendos et illuminandos, ad impetus diabolicos arcendos, virtus quaedam medicinalis exire videtur ad omnis generis morbos animae sanandos. Linguas nostras — utut infantium — virtute fidei Deus efficit dissertas,*) ne tamquam aes sonans aut cymbalum tinniens, aerem voci­ferando verberemus, sed ut turmis fidelium tamquam potestatem habentes loquamur, vitám ipsis loquendo annunciemus simul ac inspiremus. Cum ex thesauris, quibus coelitus repleta est, nova proferat et vetera, ') Rom. 11, 16. ") Matth. 7, 17. •) 1. Cor. 3, 12. *) Sap. 10, 21. vere vox Domini in virtute . . . confrigentis cedros . . . concutientisque desertum 1) ex ipso loqui dicenda est. De talibus Christi ministris valent verba S. Joannis Chrys.: „Sufficit unus homo zelo fidei succensus totum corrigere populum." 2) Certe vei unius animae ad meliores fruges conversio opus non parvi laboris esse constat. Sed nonne ipsius divini Servatoris oraculo certi red­dimur nec montium translationem impos­sibilem fore iis, qui vere fidem habuerint. Si jam Venerabiles illi antiqui foederis Patriarchae, qui umbrani solummodo fidei christianae habuerant „per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum. ex­tinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemtionem, ut meliorem invenirent resur­rectionem. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pel­libus caprinis, egentes, angustiati, afficti 3) quid nos a gravibus moliminibus subeundis retardare, quid nos a ponenda pro ovibus vita deterrere posset, cum fidei nostrae non auctorem solum verum, sed etiam vivam quasi imaginem incarnatum Dei ha­beamus Filium non in figuris et prophetiis monstratum dumtaxat, sed in ara crucis pro nobis oblatum. Quanto insigne hoc fidei nostrae fundamentum terrenas illas coetui patriarcharum factas superat repro­missiones, tanto diligentiorem ferventiorem­que illis regno Dei dilatando navare debemus operám. Fortes immensosque hoc in fidei agone S. Mater Ecclesia apostolorum, mar­tyrum, confessorum ac virginum sequendos nobis praemonstrat exercitus. ') Ps. 28, 4. *) Horn. 4. ad pop. ») Hebr. 11, 33-37.

Next

/
Oldalképek
Tartalom