Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

Nr. 6395. Allocutio SS. Dmni Pii PP. X. in consis­torio die 27. Nfovembris 1911. habita. VENERABILES FRATRES. Gratum quidem est, quod satis longo post intervallo licet Nobis amplissimum Ordinem vestrum alloqui praesentem, cui sane omnia, quaecumque vei laeta vei tristia Nobis accidunt, scimus, ob singula­rem vestram Nobiscum coniunctionem, esse communia. Iam diu enim habuimus in animo vos convocare, ut coram de iis ageremus, quae Nos in gubernanda per medias tot difficultates Ecclesia Jesu Christi maximé sollicitant: sed nostis, Venerabiles Fratres, quae Nos causae rem in hunc diem differre compulerint. Quamquam opem Dei ad sustinendas vires, ad consulandos labores Ecclesiae militantis experimur assi­duam: sed tamen non possumus, quin simul has tantas acerbitates temporum sentiamus. Annus enimvero, qui iam est in exitu, peculiarem in modum Nobis luctuosus fűit: id pláne omnes intelligunt. Equidem non in hoc immorabimur, quanto Nos maerore itemque filios, quotquot ubique sunt, Ec­clesiae devotos affecerit clamosa illa com­memoratio celebratioqe factorum, unde tam multa tamque gravia vulnera, quanta usque adhuc inusta sunt juribus Sedis Apostolicae, nemo ignorat esse profecta. Neque enim satis esse visum est eventus tales publicis commemorari sollemnibus: piacúit iniurio­sam rerum memóriám iniuriis celebrari novis, importunas anno vertente declaratio­nes odii in fidem catholicam saepius ite­rando: quod maxima cum offensione totius catholici nominis factum esse quis negaverit? Atqui summum bonorum decusque prae­cipuum dilectissimae Nobis Italiae hac Fide continetur, quae et mirifice eam ad omnes humanitatis artes excoluit, et sicut anteac­tis temporibus, ita in posterum pacem et prosperitatem ei parere sola potest. Cete­rum, quando in hac sacerrima Urbe incre­dibilis quaedam impunitas hostibus Reli­gionis datur, quid mirum si secta improba, qua nihil Deo christianaeque sapientiae est inimicius, coetus suos nefarios paene sub oculis Nostris égit? Si fidem Christi, si doctrinas Ecclesiae, si Romani Pontiflcis auctoritatem vulgo per diaria atque in triviis, vei ab ipsis etiam magistratibus, haberi ludi­brio, contumeliisque onerari vidimus? At non intra romana moenia et in finibus Italiae improborum adversus Eccle­siam impetus restiterunt. Scitis, Venerabiles Fratres, regno Lusitaniae in Rempublicam converso, violentam illic tempestatem invi­diae et calamitatem incidisse in rem catho­licam ; nec ignoratis eam rerum conver­sionem factam esse ductu et auspiciis ejusdem illius sectae. quam diximus; ipsa enim hoc profiteri non dubitat; et factam quidem specie novandi formán rei publicae sed reapse ad facilius opprimendam Reli­gionem Nos, ut Apostolicum officium pos­tulabat, legem de Civitate et Ecclesiae dis­sociandis in luce orbis terrarum reiecimus et damnavimus, illud videlicet insigne im­probitatis monumentum, quo id non dubie contenditur, divellere a complexu Ecclesiae Romanae Lusitaniam, in eaque sensim orane catholicae professionis delere vesti­gium. Itaque revocamus hic et confirmamus omnia quae per Encyclicas eas Litteras ad Episcopos universos datas ediximus: futu­rum vero speramus, ut Lusitana gens, cujus vetus et nobilis laus est deditissimam esse Ecclesiae, obsistat victrix conatis ho­LITT. CIRC. 1911. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom