Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 138 — minum, qui, nativam omnem libertatem opprimentes, perniciem patriae caeco im­petu moliuntur. Illud autem spem Nobis auget simulque consolationi est, quod vi­demus sacrorum Antistites Clerumque Lu­sitaniae, praeeunte omnibus Patriarcha dig­nissimo, summe cohaerere cum hac Apos­tolica Sede: eosque potius, quam suo desint muneri officiique religionem violent, spoli­ationes, contumelias, carceres, denique detri­menta omne genus obire, costantia mirabili. Iam vero, dum inimica vis, móres et instituta christiana subruendo, homines ac civitates in exitium impellit; dum pestis Modernistica, íücata colore scientiae, serpit callide, virusque Naturalismi mentibus in­stillando, quasi quodam gelu contrahit ani­mos, interea benignitas admiranda est mi­serentis Dei, qui devios revocare ad frugem parat, novo excitato quasi incendio chri­stianae caritatis. Sane non est quod de­speremus de salute communi, cum studia catholicorum in Sanctissimam Eucharistiam tantopere ubique gentium inílammari cerni­mus. Innumerabiles iam ex utroque sexu sunt homines, iique non adulci modo, sed adulescentuli etiam et pueri, qui cum Sa­cramentum augustum assidue colunt piissi­meque diligunt, tum de ipso frequenter, non sine praeclaro fidei et virtutum cetera­rum fructu, participant. Mirum quantum eodem conferunt conventus illi Eucharistici, quos catholici homines quotannis ex omni­bus partibus confluentes celebrare solent. Hoc autem in genere post coetus et Colo­niensem et Londinensem et Marianopoli­tanum, splendidissime actos uberrimoque exitu, is qui proximo tempore habitus est Matriti, non minus exstitit et ad splendorem et ad utilitatem memorabilis. Scilicet ea res agebatur, in qua non deceret Hispániám catholicam cuiquam interiorem esse exci­tatis igitur omnium animis in liberam et ardentem professionem traditae a majoribus fidei, visa est per eos dies gens His­panica universa se supplicem ad pedes Jesu Christi mystice latentis abiicere. Aderant quotquot sunt civitatis ordines, ab imis ad summos, frequentia maxima: elu­cebat autem omnibus exemplo ipse cum augusta Domo Rex Catholicus. Is quidem et voce et factis publicum mansurumque edidit pietatis documentum: sed hoc ipso et laudes sibi comparavit bonorum omnium, et causam dedit civibus, quare studiosius eum colerent et observarent. Quid igitur in rebus religiosis vere sentiat Hispania, hic tam aperte ab ea declaratum est, ut nihil possit esse manifestius. Nempe affir­matissime testata est, non se nomine et professione tenus, at sincere et funditus esse catholicam, constanterque hanc fidem velle retinere. itaque si quid ipsa anhelat, non illud profecto anhelare dicenda est et cupere, ut nefastae condantur leges, quae Religionis instituta, Ecclesiaeque praeroga­gativas et jura offendant; sed omnino hoc, ut integra conserventur vetustae necessi­tudinis vincula, quibus cum Sede Apos­tolica conjungitur. Respiciat Deus, preca­mur, benignus nationem Nobis carissimam, et avertat mala, quae ad tranquillitatem fortunamque ejus labefactandam appetere videntur. Coloczae, die 14. Decembris 1911. J3ispensationes in lege abstinentiae juxta facultatem ab Apostolica Sede obtentam concessae et Circularibus ordinibus ddto 11. Februarii 1906. nro 806. publicatae ad annum 1912. quoque extenduntur. Qua de re P. T. Animarum Curatores fideles suos congrue edocere meminerint. Coloczae, die 19. Decembris 1911. \ oto commissionis eatenus deputatae con­formiter pro elucubratis thematibus theo­logicis a. 1910. propositis subsidii respective praemii instar sequentibus sacerdotibus 200 et 100 coronas resolvo. Nr. 6513. Dispensatio in lege ab­stinentiae pro a. 1912. Nr. 6418. Subsidia et praemia pro elucubratis thematibus a. 1910.

Next

/
Oldalképek
Tartalom