Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
Cap. XV. pe operibus piis et socialibus. 142. Utrum hospitalia, orphanotrophia, brephotrophia aliaque similia caritatis instituta in dioecesi fundata sint: et an dependeant ab auctoritate ecclesiastica juxta S. Concilii Tridentini praescripta. Et nisi dependeant, referatur an in iis quae materna Ecclesiae protectione et directione subtracta sunt, catholici spirituali adsistentia frui saltein libere possint. 143. Utrum adsint in dioecesi opera illa quae socialia dicuntur quibus dum consulitur bono morali et religioso fidelium, prospicitur etiam eorum temporali utilitati vei necessitati, ut, asyli pro infantibus, patronatus pro juvenibus utriusque sexus, circuli pro juventute catholica, aut pro studiis peragendis, consociationes operariorum, agricolarum, mulierum in hunc vei alium pium finem vei mutuum subsidium, arcae nummariae aliaque similia. 144. Utrum consociationes et opera haec socialia, et potissimum qui eis praesunt, debitam in omnibus Ordinario et Summo Pontifici reverentiam praestent, et in iis quae fidem, móres-et justitiae leges attingunt, S. Sedis directioni et moderationi omnino subsint. 145. Cura ne sit ut hisce consociationibus et operibus praeficiantur qui non nomine tenus sed corde et opere catholici sint. Et an caveatur, quatenus opus sit, ut qui hisce consociationibus et operibus adscripti sunt, aut beneficia et subsidia ab iis nanciscuntur, avitiisrecedant, in fidei doctrina instituantur, et christianam vitám ducant. 146. Utrum caveatur ne in hisce catholicis consociationibus connumerentur sectis secretis adscripti, increduli, impii vei religioni adversi, qui consociationes ipsas vei earum opera a recto fidei et justitiae tramite deducere possint. Cap. XVI. pe editione et lectione librorum et diariorum. 147. Utrum in dioecesi edantur libri, ephemerides, illustrationes, diaria obscena vei impia, vei utcumque religioni noxia; a quibus, et quali curn diffusione et detrimento. 148. Utrum libri et diaria impia vei obscena aliarum civitatum dioecesim ingrediantur, ibique diffusa sint, et quaenam potissimum sint. 149. Utrum strenue a catholicis agatur et praesertim a parochis et a sacerdotibus, ut libri et diaria obscena vei impia a dioecesi removeantur, adhibita etiam, si fieri potest, civilis auctoritatis opera. An cleri et maximé confessariorum cura sit ut libri et diaria obscena vei impia a catholicis familiis arceantur, et a fidelibus non legantur. 150. Utrum libris et diariis noxiis alia opponantur religiosa et honesta: quot sint, quomodo diffusa et quo fructu. Dátum Romae, die 31. mensis Becembris anno 1909. C. Card. De Lai, S. C. Consistorialis Secretarius. S. Tecchi, Adsessor. Coloczae, die 28. Februarii 1910. DECRETUM Quo jure et qua ratione Religiosi Sodales stipis quaeritandae ministerium obire possint et valeant. De eleemosynis colligendis gravis quaestio, quae jam anteactis saeculis non semel agitata fűit, hodie praesertim, ob peculiaria rerum ac temporum adjuncta, in praxi majores ac frequentiores praesefert difficultates. Quibus ut occurreret, S. Congregatio Episcoporum et Regularium, omnibus mature perpensis, die 27. Mártii 1896. promulgavit Decretum Singulari quidem, quo coliigendarum eleemosynarum ministerium opportunis pro hodierna humanae societatis conditione communiebatur cautelis. Attamen mulierum dumtaxat respicebat sodalitates. Quo autem et virorum Institutis Religiosis melius provideretur, eidem Sacrae Congregationi, in plenario consessu die 8. Nr. 1299. Religiosi Sodales stipis quaeritandae ministerium quo jure et qua ratione possint obire.