Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 43 — Maii anni 1908. habito, visum est pro his quoque nonnullas apponere quaestuationum normás; quas, ex Secretaria supradictae S. Congregationis Episcoporum et Regularium acceptas, Sacra Congregatio Negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, de mandato SSmi Dni Nostri Pii Divina Providentia PP. X., publici juris facit. I. — Quoad Ördines jMendicantes. 1. Regulares, qui mendicantes vocantur et sunt, ex institutione Sedis Apostolicae cum sola licentia Superiorum suorum eleemosynas quaerere valeant in Dioecesi, ubi erectus est Conventus. Ordinariorum licentia necesario censenda est data in ipso actu quo Conventus fundationi consensum praebuerunt. 2. Si vero iidem Regulares extra Dioecesim, ubi Conventus habent, stipem quaeritare velint, Ordinarii illius Dioeceseos licentia, per suos Superiores in scriptis obtenta indigent. 3. Ordinarii praecipue limitrophes, hanc licentiamabsque gravioribus urgentioribusque causis ne denegent, si aliquis Conventus ex quaestuatione in sola Dioecesi ubi erectus est vivere nullimode possit, ut in parvis Dioecesibus contingere sólet. 4. Quae licentia intelligitur habitualis, usque nempe ad expressam revocationem; quae quidem revocatio, ut par est, nonnisi legitimis de causis, iisque tantum perdurantibus, facienda est. 5. Ut Mendicantes praefato jure gaudeant, per seipsos, non autem per personas Ordini extraneas, eleemosynas coliigere debent. 6. Regulares quaestuantes semper secum habere debent litteras authenticas, quibus constet de debita facultate deque officio quaestuationi sibi commisso. Quas litteras Parochis ultro exhibere tenentur; necnon Ordinariis, quoties ab ipsis requirantur. 7. Non licet Superioribus Regularibus ad hoc opus mittere nisi Religiosos aetate et animo maturas; numquam eos qui studiis adhuc incumbunt. 8. Religiosi eleemosynas collecturi ne pergant soli sed bini, praesertim extra urbem, seu locum ubi habent Conventum, seclusa gravis necessitatis causa; quo in casu quaestuarius publice notus sit oportet atque aetate, virtute ac Fidelium existimatione omnino commendatus. 9. Porro extra locum Conventuum quaestuantes, apud Parochos, vei apud alios clericos saeculares, vei regulares, aut, iis deficientibus, apud aliquem piu,m benefactorem, christiana honestate et virtute conspicuum, divertant. 10. Extra propriam domum ne maneant ultra mensem, si in propria Dioecesi, non ultra duos, si in alia eleemosynas quaerant; neque iidem denuo mittantur, nisi postquam per unum, vei respective per duos menses, vitám communem juxta Regulám et Constitutiones in Conventu exegerint, prout uno vei duobus mensibus extra claustra degere debuerunt. 11. Qui in ipso loco, ubi stitus est Conventus, stipem corrogant, noctu extra propriam domum nequaquam manebunt. 12. Religiosi quaestuantes semper illa, qua decet, humilitate, modestia, munditie eniteant; saecularium, praesertim mulierum cujuscumque sint conditionis, familiaritatem caveant; loca suae professioni minimé congrua omnino devitent; pietatem sincere foveant atque spiritualia exercitia in Religione ipsorum solita, pro viribus fideliter adimpleant. 13. Superiores Regulares, graviter onerata eorum conscientia, ne omittant quaestuariis suis normás agendi, quas prudentia suadet, opportunas praescribere. 14. Si vero, quod absit, Regulares quaestuantes notorie deliquerint, Fidelibus scandalum praebuerint, vei etiam contra legitimam prohibitionem eleemosynas coliigere