Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 31 -­VI. Nr. 1297. DECRETUM De relationi­bus Dioece­sanis et visi­tatione SS. Li­minum. Servandum ab omnibus locorum Ordinariis qui 5. Congregationi de Propaganda Fide sub­jecti non sunt. A remotissima Ecclesiae aetate repe­tenda lex et consuetudo est, qua singuli Episcopi, statis temporibus, Urbem petant, ut sanctorum apostolorum Petri et Pauli limina venerentur, suaeque statum dioece­sis exponant Apostolicae Sedi: cujus rei iilustria monumenta veteres Ecclesiae anna­les suppeditant. Ejuamodi autem facti ratio in ipsa Ecclesiae natura et constitutione nititur, atque a sacro Petri primatu necessario fluit cui christiani gregis universi commissa cu­stodia est, per divina illa praecipientis Do­mini verba: pasce agnos, pnsce oves. In utro­que autem munere, quum visitationis sacro­rum Liminum, turn relationis de statu dioe­cesis, debitae Petro ejusque successori sub­missionis et reverentiae continetur officium. Verum, quamvis unum et alterum hujus legis caput tot antea saeculis viguerit, serius tamen hac de re certior invecta est disciplina. Est enim Xysto V. tribuendum, quod is, Constitutione edita die 20. mensis decembris 1585., cui initium Romanus Pon­tifex, congrua ratione determinaverit, qui­bus temporibus et qua lege visitanda sacra Limina essent et reddenda ratio summo Pontifici de pastoralis officii, implemento a Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis: quibus etiam prospexerunt ency­clicae litterae sacrae Congregationis Concilii, datae die 16. mensis novembris 1673. Ab­batibus autem nullius dioecesis cautum est per Constitutionem Benedicti XIV., datam die 23. mensis novembris 1740., que incipit Quod sanda. Haec obtinuit ad nostros usque dies disciplina. Verum, effectis hodie multo fa­cilioribus ac tutioribus dioeceses inter et Sanctam Sedem commerciis, jam praesen­tis aevi conditionibus haud respondere visa sunt ea, quae in memoratis Constitutionibus decreta fuerunt circa visitationes ad sacra Limina ac dioecesum relationes ad Apo­stolicam Sedem. Re mature agitata in coetu Em-orum Virorum Ponrificio Juri in unura corpus redigendo praepositorum, conclusa ab iisdem SS.mi D. N. Pii Papae X. jussu, ad hanc S. Congregationem Consistorialem delata sunt, eidemque commisum judicium utrum et quomodo ejus coetus consilia publici juris fieri atque in usum dcduci possent, etiam ante promulgandum ipsum Codicem. Nunc vero, omnibus diligenter perpen­sis, iisque inhaerens quae a memorato coetu PP. Cardinalium deliberata sunt S. Con­gregatio Consistorialis, de mandato SS.mi Domini nostri, Eoque adprobante, decernit quae sequuntur: CAN. I. — Abrogata lege temporum, quibus hactenus visitanda fuerunt sacra Limina et relatio Sanctae Sedi exhibenda de statu dioecesis, omnes locorum Ordi­narii, quibus dioecesani regiminis onus in­cumbit obligatione tenentur referendi sin­gulis quinquenniis ad Summum Pontificem de statu sibi comissae dioecesis ad nor­mám canonum infra positorum et novi Ordinis praesenti decreto adjecti. CAN. II. — §. 1. Quinquennia sunt fixa et communia, incipientque a die 1 mensis januarii anno 1911. §. 2. In primo quinquennii anno re­lationem exhibebunt Ordinarii Italiae, et insularum Corsicae, Sardiniae, Siciliae, Me­litae, aliarumque minorum adjacentium. LITT. CIRC. 1910. 18

Next

/
Oldalképek
Tartalom