Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 32 — §. 3. In altero, Ordinarii Hispániáé, Lusitaniae, Galliae, Belgii, Hollandiae, Angliáé, Scotiae et Hiberniae, cum insulis adjacentibus. §. 4. In tertio, Ordinarii imperii AustroUngarici, Germanici, et reliquae Europae cum insulis adjacentibus. §. 5. In quarto, Ordinarii totius Americae et insularum adjacentium. §. 6. In quinto, Ordinarii Aí'ricae, Asiae, Australiae et insularum his orbis partibus adjacentium. §. 7. Et ita per vices continuas singulis, quae sequentur quinquenniis. CAN. III. — §. 1. In príma cujusque Ordinarii relatione ad singula quaesita, quae in adjecto Ordine continentur, distincte responderi -debet. §. 2. In relationibus quae sequentur sufficit ut Ordinarii ad quaesita in singulis articulis contenta dicant, utrum novi aliquid habeatur necne. Adjicient vero quornodo et quo fructu ad effectum perduxerint monita et mandata quae S. Congregatio in sua responsione ad relationem significaverit. §. 3. Relatio latina lingua est conficienda. §. 4. Subsignanda autem erit, praeter quam ab Ordinario, ab uno vei altero ex convisitatoribus, qui de statu dioecesis magis conscii sunt et de ea testificari possunt. Ipsi vero circa ea quae ex relatione noverint, si publici juris non sunt, gravi secreti lege adstringuntur. CAN. IV. — §. 1. Omnibus et singulis pariter praecipitur ut, quo anno debent relationem exhibere, beatorum apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi ad Urbem accedant, et Romano Pontifici se sistant. §. 2. Sed Ordinariis qui extra Európám sunt, permittitur ut alternis quinquenniis, id est singulis decenniis, Urbem petant. §. 3. Huic obligationi Ordinarius, vei ipse per se, vei per Coadjutorem aut Auxiliarem Episcopum, si quem habeat, satisfaciet; vei justis de causis a S. Sede probandis, per idoneum sacerdotem qui in eadem dioecesi stabiléin commorationem teneat. CAN. V. — Si annus exhibendae relationi adsignatus, ex toto vei ex parte, inciderit in primum biennium ab inito dioecesis regimine, fas erit Ordinario ab exhibenda relatione, et a visitatione sacrorum Limimum peragenda pro ea vice, abstinere. CAN. VI. -- §. 1. Proximo anno 1910. Ordinarii, qui relationis et visitationis obligatione tenentur, ex benigna SS.mi D. N. venia eximuntur. §. 2. Annis autem 1911. et 1912. a relatione et visitatione abstinere licebit Ordinariis, de quibus in §§. 2. et 3. can. II., qui anno 1909. juxta veterem temporum periodum legi satisfecerunt. Qui vero de statu suae dioecesis ieferent, hi ad normám novi Ordinis a S. Sede statuti huic muneri satisfaciant. CAN. VII. — Denique cum sacrorum Liminum visitatio et relatio dioecesana ad Apostolicam Sedem non sint confundendae cum lege de visitatione pastorali dioecesis, idcirco vigere pergunt praescripta a Concilio Tridentino sess. XXIV. cap. III. de reform., his verbis expressa \ Propriam dioecesim (Episcopi) per se ipsos, aut, si legitime impediti fuerint, per suum generálem Vicarium aut Visitatorem, si quotannis totam propter ejus latitudinem visitare non poterunt, saltem major em ejus partém, ita tamen ut tota biennio per se vei Visitatores suos compleatur, visitare non praetermittant. SS.mus autem D. N. Pius Papa X., his canonibus et adjecti Ordinis normis mature perpensis, jussit haec omnia promulgari et evulgari, mandavitque ut ab omnibus ad quos spectat integre serventur, contraiis quibuslibet minimé obstantibus. Dátum Romae, die 31. mensis'decembris anno 1909. C. Card. DE LAI, S. C. Consistorialis Secretarius. L. f S., S. TECCHI, Adsessor.