Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 168 -­tiones, salutaria consilia et praecepta quae pro casuum diversitate opportuna aut neces­saria videantur ; de quibus maxima ratio habenda erit, si denuo de illius sacerdotis amotione res futura sit. VI. — De actorum revisione. Can. 22. §. 1. Contra decretum amotionis datur dumtaxat recursus ad eumdem Ordinarium pro revisione actorum coram novo Consilio, quod Ordinario et duobus parochis consul­toribus constat juxta § 2, Can. 3. §. 2. Recursus interponendus est intra decem dies ab indicto decreto; nec reme­dium datur contra lapsum fatalium, nisi parochus probet se vi majori impeditum a recursu fuisse; de qua re videre debet Ordinarius cum examinatoribus, quorum consensus requiritur. Can. 23. Interposito recursu, dantur parocho adhuc decem dies ad novas allegationes producendas, iisdem servatis regulis quae superius in discussione coram examinatori­bus statutae sunt, salva dispositione §. 4. can. seq. Can. 24. §. 1. Consultores, convenientes cum Ordinario, de duobus tantum videre debent, utrum in actibus praecedentibus vitia for­máé in ea irrepserint quae rei substantiam attingant, et utrum adducta amotionis ratio sit fundamento destituta. §. 2. Ad hunc finem omnia superius acta et adducta examinare debent atque perpendere. §. 3. Possunt etiam ex officio ad illa duo memorata discussionis capita in tuto ponenda exquirere et percontari de rebus quas necessario cognoscendas putent, auditis etiam, si opus sit, novis testibus. §. 4. Parochus tamen jus non habét exigendi ut novi testes inducantur et exa­minentur; nec ut sibi dilationes ulteriores ad deducenda sua jura concedantur. Can. 25. §. 1. Admissio vei rejectio recursus majoré suffragorium numero est decernenda. §. 2. Adversus hujus consilii resoluti­onem non datur locus ulteriori expostulationi. VII. — De amoti provisione. Can. 26. §. 1. Sacerdoti ex facta sibi invitatione renuncianti, aut administrativo modo a pa­roecia amoto, Ordinarius pro viribus con­sulat, aut per translationem ad aliam paroe­ciam, aut per assignationem alicujus ec­clesiastici officii, aut per pensionem aliquam, prout casus ferat et adjuncta permittant. §. 2. In provisionis assignatione Ordi­narius examinatores, vei parochos consul­tores si usque ad eos causa pervenerit audire ne omittat. Can. 27. §. 1. Paroeciam Ordinarius ne assig­net, nisi dignus idoneusque ad eam regen­dam sit sacerdos; proponere autem eidem potest paroeciam paris, inferioris aut etiam superioris ordinis, prout aequitas et pru­dentia videantur exigere. §. 2. Si agatur de pensione, hanc Or­dinarius ne assignet nisi servatis de jure servandis. §. 3. In pari conditione, renuncianti magis favendum in provisione est, quam amoto. Can. 28. §. 1. Negotium de provisione sacerdo­tis potest Ordinarius reservare post exple­tam causam amotionis, et generatim quam citius expediendum. §. 2. Sed potest etiam in ipsa invita­tione ad renuntiandum vei separatis litteris pendente amotionis negotio, vei in ipso amotionis decreto provisionem hanc propo­nere et indicare, si expediens judicaverit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom