Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

169 §. 3. In quolibet casu quaestio de pro­visione futura sacerdotis non debet commi­sceri cum quaestione praesenti de amotione a paroecia; neque illa hanc impedire aut remorari, si bonum animarum exigat ut expediatur. Can. 29. § 1. Sacerdos qui renunciavit, aut a beneficio vei officio amotus fűit, debet quam­primum liberam relinquere paroecialem do­mum et omnia quae ad paroeciam pertinent ejus oeconomo regulariter tradere. Et si moras illegitime nectat, potest ecclesiasticis sanctionibus ad id cogi. § 2. Quod si agatur de infirmo, Ordi­narius eidem permittat usum etiam exclu­sivum, ubi sit opus, paroecialium aedium usque dum possit pro prudenti ejusdem Ordinarii judicio commode alio transferri. Interim vero novus paroeciae rector aliquam aliam temporariam habitationem in paroecia sibi comparari curet. VIII. — De iis qui huic legi subjacent. Can. 30. Superius constitutis regulis, — adamus­sim applicandis iis omnibus qui paroeciam, quovis titulo, ut proprii ejus rectores obti­nent, sive nuncupentur Vicarii perpetui, sive desservants, sive alio quolibet nomine, — locus non est, quoties paroecia commit­tatur curae alicujus sacerdotis qua oeconomi temporalis vei Vicarii ad tempus, sive ob infirmitatem parochi, sive ob vacationem beneficii, aut ob aliam similem causam. Can. 31. § 1. Si parochus in jus rapiatur ut reus eriminis, pendente criminali judicio sive coram ecclesiastica sive coram civili potes­tate, locus non datur administrativae illius amotioni; sed expectandus est exitus judicii. § 2. Interim tamen si agatur de eri­mine quod infamiam facti inducat, Ordi­narius parochum prohibere potest, quo­minus curam animarum exerceat ac tem­poralem administrationem beneficii gerat: ea vero munia cum congrua fructuum assi­gnationeVicario aliive a se eligendocommittat. § 3. Judicio auteni criminali finito, locus erit restitutioni parochi, vei ejus admini­strativae amotioni, velcanonicae destitutioni, prout justitia exigat et adjuncta ferant. Can. 32. Ordinarii nomine pro omnibus quae in hoc titulo statuuntur non venit Vicarius Generális, nisi speciali mandato ad hoc sit munitus. Iis autem cito exsequendis quae in hoc decreto statuuntur, SSmus Dominus Noster mandat ut omnes et singuli Ordinarii quam­primum parochos aliquot consultores, juxta praescripta Can. 4, constituant. Quod vero ad examinatores attinet, si hi in dioecesi, sive in synodo sive extra synodum electi, habeantur, statuit ut, de cathedralis capituli vei consultorum dioecesanorum consilio, aut eos in officio confirmare (hac tamen lege ut post quinquennium a munere ces­sent), aut ad novam examinatorum elec­tionein, servata regula Can. 4, devenire possint, prout prudentia et adjuncta suaserint. Deflcientibus vero in dioecesi examinatoribus, ad eorum electionem, servatis superius statutis, sine mora deveniant, Praesentibus valituris, contrariis quibusvis non obstantibus. Dátum Romae, die 20. Augusti 1910. - C. CARD. DE LAI, Secretarius. L. f S. Scipio Tecchi, Adsessor. Coloczae, die 3. Octobris 1910. Cum nonnulli Ordinarii quaedam dubia circavim et interpretationem decreti „Maxima cura" proposuerint, Sacra Congregatio Con­sistorialis, mandante SSmo Domino Nostro Pio PP. X., eisdem dubiis die 3. Octobris 1910., respondit prout infra: 1. Utrum examinatores eligendi juxta praescriptum can. 4. adhiberi possint in Nr. 5615. Dubia circa decretum „Maxima Cura"

Next

/
Oldalképek
Tartalom