Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 149 -­menta captandae populari gratiae, cui tan­tum inhiant, minus esse idonea; quae sua sunt quaerentes, non quae Jesu Christi. 1 eadem pláne seponunt; idque vei ipsis quadrage­simae diebus ac reliquis solemnioribus anni tempestatibus. Una vero cum rebus immu­tantes nornina, antiquis concionibus recens quoddam ac minus recte intellectum allo­quendi sufficiunt genus, quod CONFEREN­TIAM dicunt, menti cogitationique allicien­dae magis aptum quam impellendae volun­tati atque instaurandis moribus. Hi profecto haud secum reputant conciones morales omnibus, conferentias vix paucis prodesse; quorum si moribus diligentius perspectum foret per inculcatam saepe castitatem, animi demissionem, obsequium in Ecclesiae aucto­ritatem, hoc ipso praejudicatas de fide opi­niones exuerent lucemque veritatis prom­ptiore animo exciperent. Quod enim com­plures de religione prave sentiunt, maximé inter catholicas gentes, id effrenatis animi cupiditatibus potius est tribuendum, quam vitio aberrantis intelligentiae, secundum divi­nam sententiam: Be corde exeunt cogitatio­nes malae . . . blasphemiaé' l — Hinc Augus­tinus Psalmistae referens verba: Bixit insi­piens in corde suo: non est Beus, 3 commen­tatur: in corde suo, non in mente sua." 4-o. „Haec tamen non ita sunt accipi­enda quasi sermones id genus per se om­nino sint improbandi, quum contra, si apte tractentur, perutiles possint esse aut etiam necessarii ad refellendos errores, quibus re­ligio impetitur. Sed amovenda omnino est a suggestu pompa illa dicendi, quae in qua­dam rerum contemplatione magis quam in actione versatur; quae civitatem spectat propius quam religionem; quae denique specie nitet melius quam fructuum uber­tate. Ea nempe omnia commentariis et aca­demiis magis accommodata, dignitati atque amplitudini domus Dei minimé congruunt. Sermones autem, seu conferentiae, quae pro­1 Philip. 11.24. - " Matth. XV. 19. - 3 Psal. XIII. 1. positam habent religionis tuitionem contra hostiles impugnationes, etsi quandoque ne­cessarii, non omnium tamen humeris apti sunt, sed validioribus. Atque ipsis quidem oratoribus eximiis magna est adhibenda cautela, quod ejusmodi defensiones haberi non decet nisi ubi tempus aut locus aut audientium conditio eas necessario postu­lent, spesque adsit non fore fructu vacuas; cujus rei judicium legitimum penes Ordi­narios esse ambiget nemo. Oportet praete­rea in sermonibus id genus probandi vis sacris doctrinis multo pius quam humanae sapientiae verbis innitatur, omniaque ner­vose dicantur ac dilucide, ne forte menti­bus auditorum haereant altius impressae falsae opiniones quam opposita vera, neve objecta magis quam responsa percellant. Ante omnia vero illud cavendum, ne talium ser­monum frequentia moralium concionum di­gnitatem deminuat ab usuve removeat, quasi hae inferioris ordinis essent ac minoris faci­endae prae pugnaci illo dicendi genere, adeoque concionatorum et auditorum vulgo relinquendae; quum contra verissimum sit conciones de moribus plerisque fidelibus esse maximé necessarias; dignitate vero contentiosis disceptationibus minimé cedere ; ita ut vei a praestantissimis oratoribus, co­rain quovis elegantiori frequentiorique coetu, saltem identidem summo cum studio essent habendae. Ouod nisi fiat, multitudo fide­lium cogetur audire semper loquentem de erroribus, a quibus plerique ipsorum abhor­rent; nunquam de vitiis ac noxis, quibus ejusmodi auditoria prae ceteris inficiuntur." 5-o. „Quod si vitiis haud vacat argu­menti delectus, alia, eaque graviora etiam, querenda occurrunt si animum quis referat ad orationis speciem ac formám. Quae, prout egregie edisserit Aquinas, ut reapse sit lux mundi, tria debet habere praedicator verbi divini: primum est stabilitas, ut non de­viet a veritate: secundum est claritas, ut non doceat cum obscuritate: tertium est utilitas, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom