Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— löt) — quaerat Dei laudem et non suam. 1 At vero forma hodierna dicendi saepenumero, non modo longe abest ab illa evangelica perspicuitate ac simplicitate quae iisdern deberet esse propria, sed tota posita est in verborum anfractibus atque abditis rebus, quae communem populi captum excedunt. Dolenda sane res ac prophetae deflenda verbis: Parvuli pelierunt panem, et non erat qui frangeret eis.' l Sed illud etiam miserius, quod saepe his concionibus deest illa species religionis, afflatus ille christianae pietatis, illa denique vis divina ac Sancti Spiritus virtus interius loquentis et ad bonum pie permoventis animos: qua sane vi ac virtute sacris praeconibus semper essent usurpanda Apostoli verba: Sermo meus, et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis* lidem contra freti persuasibilibus humanae sapientiae verbis, vix aut ne vix quidem animum ad divina eloquia intendunt et ad Scripturas Sanctas, quae sacrae praedicationi potiores uberioresque recludunt latices, uti diserte docebat nuper Sanctissimus Dominus Leo XIII. hisce verbis gravissimis: — „Haec propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afílatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa.* Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere qui ita conciones de religione habent et praecepta divina enunciant, nihil ut fere afferant nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, languescere et fri1 Loc. cit. - s Thren. IV. 4. - 3 I. Cor. II. 4. 4 I. Thess. I. 5. gere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei, eandemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus. 1 Quamquam hoc etiam prudentioribus assentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam; id quod Augustinus pervidit diserteque arguit, 2 atque res ipsa confirmat praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Bibliorum consuetudini piaeque meditationi se praecipue debere, grati Deo, affirmarunt." 3 „En igitur eloquentiae sacrae fons facile princeps, Biblia. Sed qui ad nova exempla componuntur praecones, dicendi copiam non e fonté hauriunt aquae vivae, sed abusu haud sane ferendo, se ad humanae sapientiae cisternas dissipatas convertunt, et seposita doctrina divinitus inspirata, vei Ecclesiae Patrum et Conciliorum, toti sunt in profanorum recentiorumque atque adeo viventium scriptorum nominibus sententiisque proferendis: quae sane sententiae saepe interpretationibus ansam praebent, aut ambiguis aut valde periculosis. — „Alterum offensionis caput injiciunt qui ita de rebus religionis disserunt, quasi omnia caducae hujus vitae emolumentis commodisque raetiantur, futurae ac sempiternae paene obliti: qui fructus quidem a christiana religione illatos hominum societati praeclare persequuntur, officia vero ab iisdem servanda dissimulant; Christi Servatoris unam efferunt caritatem; justitiam silent. Inde istius praedicationis exiguus fructus, qua audita profanus homo persuasionem secumfert, etiam non mutatis moribus se fore christianum, dum dicat: Credo in Christum Jesum." 4 1 Hebr. IV. 12. - a De Doctr. christ. IV. 6, 7. 3 Litt. encycl. De Studiis Script. Sacr., XVIII. Nov. MDCCCXCIII. - 1 Card. BAUSA, Archiep. Florentin., ad juniorem clerum, 1892.