Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 148 -Ordinarii ac religiosarum familiarum Moderatores ne unquam sanctum hoc et salutare divini verbi ministerium iis credant qui nec pietate in Deum nec in Christum Filium ejus Dominum nostrum caritate ornentur ac redundent. Istae enim si in catholicae doctrinae praeconibus desiderentur animi dotes, quavis tandem ii polleant dicendi facultate, aliud nihil profecto praestabunt quam aes sonans, aut cmybalum tinniens neque unquam id ipsis suppetet a quo evangelicae praedicationis vis omnis ac virtus derivatur, studium videlicet divinae glóriáé aeternaeque animorum salutis. Quae quidem oratoribus sacris apprime necessaria pietas, eluceat oportet etiam in externa vitae eorundem ratione: ne sermone celebratis praeceptis institutisque christianis disserentium móres refragentur: neve iidem opere destruant quod aedificant verbo. Ne quid praeterea profani pietas ejusmodi redoleat: verum ea sit praedita gravitate, ut probet eos esse revera ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei." Secus enim, ut scite animadvertit Angelicus, si doctrina est bona et praedicator malus, ipse est occasio blasphemiae doctrinae Dei. 3 — At vero pietati ceterisque christianis virtutibus comes ne desit scientia: quum et per se pateat, et diuturna experientia comprobetur, nec sapiens, nec compositum, nec frugiferum dicendi genus posse ab iis afferri, qui doctrina, praesertim sacra, non affluant, quique ingenita quadam freti celeritate verborum, suggestum temere adscendunt ac ferme imparati. Hi profecto aerem verberant, et inscii divina eloquia contemptui objiciunt ac derisioni; pláne digni quibus aptetur divina illa sententia: Quia tu scientiam repu listi, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. u i 2-o. „Igitur episcopi et religiosarum familiarum antistites divini verbi ministerium ne cui sacerdoti committant, nisi ante con1 I. Cor. XIII. l.-M. Cor. IV. 1. - 8 Comm. in Matth. v. - 4 Os. IV. 6. stiterit, ipsum esse pietatis doctrinaeque copia rite instructum. Iidem sedulo advigilent ut ea tantum pertractanda sumantur, quae sacrae praedicationis sunt propria. Quae vero ejusmodi-sint Christus Dominus tunc aperuit quum ait: Praedicate evangélium ... 1 Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.' 1 Ad quae verba apte S. Thomas: Praedicatores debent illuminare in credendis, diriqere in operandis, vitanda manifestare, et modo comminando, modo exhortando, hominibus praedicare. 3 Et sacrosanctum Concilium Tridentinum: Annunciantes eis vitia, quae eos declinare, et virtutes quas sectari oportet, ut poenam aeternam evadere et caelestem glóriám consequi valeant. 4 Quae omnia fusiore calamo persequutus f. r. Pius IX. haec scripsit: Non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes, sanctis • simae religionis nostrae dogmata et praecepta, juxta catholicae Ecclesiae Patrum doctrinam, gravi ac splendido orationis genere, populo clare aperteque annuncient; peculiaria singulorum officia accurate explicent, omnesque a flagitiis deterreant, ad pietatem inflamment, quo fideles, Dei verbo salubritcr refecti, vitia omnia declinent, virtutes sectentur, atque ita aeternas poenas evadere et caelestem glóriám consequi valeantEx quibus omnibus perspicuum fit, symbolum Apostolorum, divinum decalogum, Ecclesiae praecepta, Sacramenta, virtutes ac vitia, sua cujusque conditionis officia, novissima hominis et cetera id genus aeterna vera, haec esse propria argumenta de quibus oporteat concionari." 3-o. „Sed rerum talium copiam et uberrimain et gravissimam recentiores divini verbi ininistri haud raro nil pensi habent; uti obsoletum quid et inane negligunt ac paene abjiciunt. Hi nimirum quum probe compertum habeant recensita rerum rao1 Marc. XVI. 15. - * Matth. XXVIII. 20. - 8 Loc. cit. - 1 Sess. V. cap. 2. De Reform. - 6 Litt. Enc. IX. Nov. MDCCCXLVI.