Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 147 secus acceptae ex auditu, quo nempe, quae a Deo personali, creatore ac domino nostro dicta, testata ac revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei auctoritatem summe veracis." „Me etiam, qua par est, reverentia, subjicio totoque animo adhaereo damnatio­nibus, declarationibus, praescriptis omnibus, quae in Encyclicis litteris „Pascendiet in Decreto „Lamentabili" continentur, praeser­tim circa eam quam históriám dogmatum vocant. -— Idem reprobo errorem affirman­tium, propositam ab Ecclesia fidem posse históriáé repugnare, et catholica dogmata, quo sensu nunc intelliguntur cum veriori­bus christianae religionis originibus com­poni non posse. — Damno quoque ac reji­cio eorum sententiam, qui dicunt, christia­num hominem eruditiorem induere perso­nam duplicem, aliam credentis, aliam histo­rici, quasi liceret historico ea retinere quae credentis fidei contradicant, aut praemissas adstruere, cx quibus consequatur dogmata esse aut falsa aut dubia, modo haec dire­cto non denegentur. — Reprobo pariter eam Scripturae Sanctae dijudicandae atque inter­pretandae rationem, quae, Ecclesiae tradi­tione, analógia Fidei, et Apostolicae Sedis normis posthabitis, rationalistarum commen­tis inhaeret, et criticen textus velut unicam supremamque regulám, haud minus licenter quam temere amplectitur. Sententiam prae­terea illorum rejicio qui tenent, doctori di­sciplinae historicae theologicae tradendae, aut iis de rebus scribenti seponendam prius esse opinionem ante conceptam sive de supernaturali origine catholicae traditionis, sive de promissa divinitus ope ad perennem conservationem uniuscujusque revelati veri; deinde scripta Patrum singulorum interpre­tanda solis scientiae principiis, sacra qua­libet auctoritate seclusa eaque judicii liber­tate, qua profana quaevis monumenta solent investigari. — In universum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo mo LITT. CIRC. 1910. j dernistae tenent in sacra traditione- nihil inesse divini; aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nihil jam restet nisi nudum factum et sim­plex, communibus históriáé factis aequan­dum; hominum nempe sua industria, soler­tia, ingenio scholam a Christo ejusque apo­stolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum fir­missime retineo et ad extremum vitae spi­ritum retinebo, de charismate veritatis certo, quod est, fűit eritque sem per in episcopatus ab Apostolis successione ; l non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secun­dum suam cujusque aetatis culturam, sed ut nunquam aliter credatur, nunquam aliter intelligatur absoluta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos praedicata.'­2 „Haec omnia spondeo me fideliter, in­tegre sincereque servaturum et inviolabili­ter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptis­que deflectendo. Sic spondeo, sic juro, sic me Deus etc." DE SACRA PRAEDICATIONE. Quandoquidem praeterea diuturna ob­servatione sit cognitum Nobis, episcoporum curis ut annuntietur divinum Verbum pares non respondere fructus, idque, non tam audientium desidiae, quam oratorum jactan­tiae tribuendum putemus, qui hominis ver­bum exhibent magis quam Dei, opportunum censuimus, latiné versurn evulgare atque Ordinariis commendare documentum, jussu Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII. a Sacra Congregatione episcoporum et regu­larium editum die XXXI. mensis Julii anno MDCCCXCIV. et ad Ordinarios Italiae at­que ad religiosarum Familiarum Congrega­tionumque moderatores transmissum. l-o. „Et in primis quod ad ea pertinet virtutum ornamenta quibus sacri oratores emineant potissimum oportet, caveant ipsi 1 íren., 4, c. 26. - ' Praeser. c. 28. 22*

Next

/
Oldalképek
Tartalom