Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 145 -­si quid horum desit, sincero promtoque animo conentur acquirere. Nec nimiuni diffi­cultatis habét investigatio; siquidem virtu­tum, quas diximus, defectum cito produnt et religionis officia ficto animo persoluta et servata metus causa, non conscientiae voce, disciplina. Quam qui servili timore retineat, aut animi levitate contemptuve frangat, is a spe sacerdotii sancte fungendi abest quam longissime. Haud enim iacile creditur, do­mesticae disciplinae contemptorem a publi­cis Ecclesiae legibus minimé discessurum. Hoc animo comparatum si quem deprehen­derit sacri ephebei moderátor, et si semel iterumque praemonitum, experimento facto per annum, intellexerit a consuetudine sua non recedere, eum sic expellat, ut neque a se neque ab ullo episcopo sit in posterum recipiendus. Duo igitur haec ad promovendos cle­ricos omnino requirantur, innocentia vitae cum doctrinae sanitate conjuncta: Neve illud praetereat, praecepta ac monita, quibus epi­scopi sacris ordinibus initiandos compellant, non minus ad hos quam ad candidatos esse conversa, prout ubi dicitur: „Provi­dendum, ut caelistis sapientia, probi móres et diuturna justitiae observatio ad id electos commendet. Sint probi et maturi in scien­tia simul et opere eluceat in eis totius forma justitiae." Ac de vitae quidem probitate satis di­ctum esset, si haec a doctrina et opinioni­bus, quas quisque sibi tuendas assumpse­rit, posset facili negotio sejungi. Sed, ut est in proverbiorum libro: Doctrina sua no­scetur vir utque docet Apostolus: Qui . . . non permanet in doctrina Christi, Deum non habét. 2 Quantum operae vero dandum sit addiscendis rebus multis equidem et variis, vei ipsa hujus aetatis conditio docet, nihil gloriosius elferentis quam lucem progredi­entis humanitatis. Quotquot igitur sunt ex ordine cleri si convenienter temporibus ve­1 Prov. XII, VIII. - 2 II. Joan. 9. lint in suis versari muneribus; si cum fructu exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere; 1 si opes ingenii in Ecclesiae utilitatem transferre, oportet cog­nitionem rerum assequantur, eamque mi­nimé vulgarem, et ad excellentiam doctri­nae propius accedant. Luctandum est enim cum hostibus non imperitis, qui ad elegan­tiam studiorum scientiam saepe dolis con­sutam adjungunt, quorum speciosae vibran­tesque sententiae magnó verborum cursu sonituque feruntur, ut in iis videatur quasi quid peregrinum instrepere. Quapropter ex­pedienda mature sunt arma, hoc est opima doctrinae seges comparanda omnibus, qui­cumque sanctissimis perarduisque muneri­bus in umbratili vita se accingunt. Verum, quia vita hominis iis est cir­cumscripta limitibus ut ex uberrimo cogno­scendarum rerum fonté vix detur aliquid summis labiis attingere, discendi quoque temperandus est ardor et retinenda Pauli sententia: non plus sapere quam oportet sa­pere, sed sapere ad sobrietatemr Quare quum clericis multa jam satis eaque gravia sint imposita studia, sive quae pertinent ad sa­cras litteras, ad Fidei capita, ad móres, ad scientiam pietatis et officiorum, quam asce­ticam vocant, sive quae ad históriám Eccle­siae, ad jus canonicum, ad sacram eloquen­tiam referuntur, ne juvenes aliis quaestio­nibus consectandis tempus terant et a studio praecipuo distrahantur, omnino vetamus dia­ria quaevis aut commentaria, quantumvis optima, ab iisdem legi, onerata moderáto­rain conscientia, qui ne id accidat religiose non caverint. Ut autem suspicio segregetur omnis clanculum se inferentis modernismi, non solum omnino servari volumus quae sub numero secundo superius praescripta sunt, sed praeterea praecipimus ut singuli docto­res, ante auspicandas ineunte anno prae­lectiones, Antistiti suo textum exhibeant, 1 Tit. I. 9. - * Rom. XII. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom