Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 144 -les forte perturbationes vei alio quovis casu, interierint: ne publice ea proponatur nisi rite ab Episcopo recognita. Praescriptionis argumentum vei fundatae praesumptionis tunc tantum valebit, si cultus antiquitate commendetur, nimirum pro decreto, anno MDCCCXCVI a sacro Consilio indulgentiis sacrisque Reliquiis cognoscendis edito, quo edicitur: Beliquias antiquas conservandas esse in ea veneratione in qua hactenus fuerunt, nisi in casu particulari certa adsint argumenta eas falsas vei supposititias esse. — Quum autem de piis traditionibus judicium fuerit illud meminisse oportet: Ecclesiam tanta in hac re uti prudentia, ut traditiones ejusmodi ne scripto narrari permittat nisi cautione multa adhibita praemissaque declaratione ab Urbano VIII. sancita; quod etsi rite fiat, non tamen facti veritatem adserit, sed, nisi humana ad credendum argumenta desint, eredi modo non prohibet. Sic pláne sacrum Consilium legitimis ritibus tuendis, abhinc annis triginta, edicebat: Ejusmodi apparitiones seu revelationes neque approbatas neque damnatas ab Apostolica Sede fuisse, sed tantum permissas tamquam pie credendas fide solum humana. juxta traditionem quam ferunt, idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam. 1 Hoc qui teneat, metu omni vacabit. Nam Apparationis cujusvis religio, prout factum ipsum spectat et relativa dicitur, conditionem semper habét implicitam de veritate facti: prout vero absoluta est, semper in veritate nititur, íertur enim in personas ipsas Sanctorum qui honorantur. Similiter de Reliquiis affirmandum. — Illud demum Consilio vigilantiae demandamus, ut ad socialia instituta itemque ad seripta quaevis de re sociali assidue ac diligenter adjiciant oculos, ne quid in illis modernismi lateat, sed Romanorum Pontificum praeceptionibus respondeant. VII. Haec quae praecepimus ne forte oblivioni dentur, volumus et mandamus ut 1 Decr. II. Maji MDCCCLXXVII. singularum dioecesum Episcopi, anno exacto ab editione praesentium litterarum, postea vero tertio quoque anno, diligenti ac jurata enarratione referant ad Sedem Apostolicam de his quae hac Nostra Epistola decernuntur, itemque de doctrinis quae in clero vigent, praesertim autem in Seminariis ceterisque catholicis Institutis, iis non exceptis quae Ordinarii auctoritati non subsunt. Idipsum Moderatoribus generalibus ordinum religiosorum pro suis alumnis injungimus." His, quae pláne confirmamus omnia sub poena temeratae conscientiae adversus eos, qui dicto audientes esse renuerint, peculiaria quaedam adjícimus, quae ad sacrorum alumnos in Seminariis degentes et ad instituti religiosi tirones referuntur. — In Seminariis quidem oportet partes omnes institutionis eo tandem aliquando conspirent ut dignus tali nomine formetur sacerdos. Nec enim existimare licet, ejusmodi contubernia studiis dumtaxat aut pietati pátere. Utraque re institutio tota coalescit, suntque ipsa tamquam palaestrae ad sacram Christi militiam diuturna praeparatione fingendam. Ex iis igitur ut acies optime instructa prodeat, omnino sunt duae res necessariae, doctrina ad cultum mentis, virtus ad perfectionem aniini. Altéra postulat ut alumna sacrorum juventus iis artibus apprime erudiatur quae cum studiis rerum divinarum arctiorem habent cognationem; altéra singularem exigit virtutis constantiaeque praestantiam. Videant ergo moderatores disciplinae ac pietatis, quam de se quis quisque spem injiciant alumni, introspiciantque singulorum quae sit indoles; utrum suo ingenio pius aequo indulgeant, aut spiritus profanos videantur sumere; sintne ad parendum dociles, in pietatem proni, de se non alte sentientes, disciplinae retinentes; rectone sibi fine proposito, an humanis ducti rationibus ad sacerdotii dignitatem contendant; utrum denique convenienti vitae sanctimonia doctrinaque polleant; aut certe,