Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 143 -periegere: si quid dictum periculose fuerit, id in sequenti folio vei libello corrigendum injungat. Eadem porro Episcopis facultas esto, etsi censor forte faverit. V. Congressus publicosque coetus jam supra memoravimus, utpote in quibus suas modernistae opiniones tueri palam ac propagere student. — Sacerdotum conventus Episcopi in posterum haberi ne siverint, nisi rarissime. Quod si siverint, ea tantum lege sinent, ut nulla fiat rerum tractatio quae ad Episcopos Sedemve Apostolicam pertinent; ut nihil proponatur vei postuletur, quod sacrae potestatis occupationem inferat; ut quidquid modernismum sápit quidquid presbyterianismum vei laicismum, de eo penitus sermo conticescat. — Coetibus ejusmodi, quos singulatim, scripto, aptaque tempestate permitti oportet, nullus ex alia dioecesi sacerdos intersit, nisi litteris sui Episcopi commendatus. — Omnibus autem sacerdotibus animo ne excidant, quae Leo XIII. gravissime commendavit: Sanda sit apud sacerdotes Antistitum suorum auctoritas: pro certo liabeant sacerdotale munus nisi sub magisterio Episcoporum exerceatur, neque sanctum, nec satis utile, neque honestum futurum. 1 VI. Sed enim, Venerabiles Fratres, quid juverit jussa a Nobis praeceptionesque dari, si non haec rite constanterque serventur? Id ut feliciter pro votis cedat, visum est ad universas dioeceses proterre, quod Umbrorum Episcopi, 2 ante annos plures, pro suis prudentissime decreverunt. Ad errores, sic illi, jam diffusos expellendos atque ad impediendum quominus ulterius divulgentur, aut adhuc extent impietatis magistri per quos perniciosi perpetuentur effectus, qui ex illa divulgatione manarunt; sacer Conventus, sancti Garoli Borromaei vestigiis inhaerens, institui in unaquaque dioecesi decernit probatorum utri1 Litteras Encyclias. „Nobilissima", VIII. Februarii MDCCCLXXXIV. - 2 Act. Consess. Epp. Umbriae, Novembri MDCCCXLIX, tit. II. art. 6. usque cleri consilium, cujus sit pervigilare an et quibus artibus novi errores serpant aut disseminentur atque Episcopum de hisce docere, ut collatis consiliis remedia capiat, quibus id mali ipso suo initio extingui possit, ne ad animarum perniciem magis magisque diffundatur, vei quod peius est in dies confirmetur et crescat. — Tale igitur consilium, quod a vigilantia diei piacet, in singulis dioecesibus institui quamprimum decernimus. Viri, qui in illud adsciscantur, eo fere modo cooptabuntur, quo supra de censoribus statuimus. Altero quoque mense statoque die cum Episcopo convenient: quae tractarint decreverint, ea arcani lege custodiunto, Officii munere haec sibi demandata habeant. Modernismi indicia ac vestigia tam in libris quam in magisteriis pervestigent vigilanter, pro cleri juventaeque incolumitate, prudenter sed prompté et efficaciter praeseribant. — Vocum novitatem caveant, meminerintque Leonis XIII. monita: Probari non posse in catholicorum seriptis eam dicendi rationem quae, pravae novitati studens, pietatem fidelium ridere videatur, loquaturque nóvum christianae vitae ordinem, novas Ecclesiae praeceptiones, nova moderni animi desideria, novam socialem cleri vocationem, novam christianam humanitatem, aliaque id genus multa. 1 Haec in libris praelectionibusque ne patiantur. — Libros ne negligant, in quibus piae cujusque loci traditiones aut sacrae Reliquiae tractantur. Neu sinant ejusmodi quaestiones agitari in ephemeridibus vei in commentariis fovendae pietati destinatis, nec verbis ludibrium aut despectum sapientibus, nec stabilibus sententiis, praesertim, ut fere accidit, si quae afflrmantur probabilitatis fines non excedunt vei praejudicatis nituntur opinionibus. — De sacris Reliquiis haec teneantur. Si Episcopi, qui uni in hac re possunt, certo norint Reliquiam esse subditiciam, fidelium cultu removeant. Si Reliquiae cujuspiam auctoritates, ob civi1 Instruct. S. C. NN. EE. EE., XXVII. Jan. MCMII.