Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 140 -­illius existimatione magnoque amore imbu­antur, illudque semper pro deliciis habeant. Nam in magna et multiplici disciplinarum copia quae menti veritatis cupidae objicitur, neminem latét sacram Theologiam ita princi pem sibi locum vindicare, ut vetus sapientum cffatum sit, ceteris scientiis et artibus officium incumbere, ut ei inserviant ac velut ancillarum more famulentur. 1 — Addimus heic, eos etiam Nobis laude dignos videri, qui, inco­lumi reverentia erga Traditionem et Patres et ecclesiasticum magisterium, sapienti judi­cio catholicisque usi normis (quod non aeque omnibus accidit) theologiam positi­vam, mutuato ab história lumine, collu­strare studeant. Major profecto quam ante­hac positivae theologiae ratio est habenda: id tamen sic fiat, ut nihil scholastica detri­menti capiat, iique reprehendantur utpote qui modernistarum rem gerunt, quicumque positivam sic extollunt ut scholasticam theologiam despicere videantur. De profanis vero disciplinis satis sit revocare quae Decessor Noster sapientis­sime dixit: In rerum etiam naturalium con­sideratione strenue adlaboretis: quo in genere nostrorum temporum igeniose inventa et utili­ter ausa, sicut jure admirantur aequales, sic posteri perpetua commendatione et laude cele­brabunt. 2 Id tamen nullo sacrorum studio­rum damno, quod idem Decessor Noster gravissimis hisce verbis monuit: Quorum causam errorum, si quis diligentius investiga­verit, in eo potissimum sitam esse intelliget, quod nostris hisce temporibus, quanto rerum naturalium studia veliementius fervent, tanto magis severiores altioresque disciplinae deflo­ruerint: quaedam enim fere in oblivione ho­minum conticescunt; quaedam remisse leviter­que tractantur, et quod indignius est, splen­dore pristinae diqnitatis deleto, pravitate sen­tentiarum et immanibus opinionum portentis 1 Leo XIII. Litt. ap., X. Dec. MDCCCLXXXIX. ­* Alloc., „Pergratus Nobis" ad scientiar. cultores, VII. Mártii MDCCCLXXX. inficiuntur. 1 Ad hanc igitur legem natura­lium disciplinarum studia in sacris semina­riis temperari volumus. II. His omnibus praeceptionibus tum Nostris tum Decessoris Nostri oculos adjici oportet, quum de Seminariorum vei uni­versitatum catholicarum moderatoribus et magistris eligendis agendum erit. Quicum­que modo quopiam modernismo imbuti fue­rint, ii, nullo habito rei cujusvis respectu, tum a regundi tum a docendi munere arce­antur, eo si jam funguntur, removeantur: item qui modernismo clam aperteve favent, aut modernistas laudando eorumque culpam excusando, aut Scholasticam et Patres et Magisterium ecclesiasticum carpendo, aut ecclesiasticae potestati, in quocumque ea demum sit, obedientiam detrectando: item qui in historica re, vei archeologica, vei biblica nova student: item qui sacras negli­gunt disciplinas, aut profanas anteponere videntur. — Hoc in negotio, Venerabiles Fratres, praesertim in magistrorum delectu, nimia nunquam erit animadversio et con­stantia; ad doctorum enim exemplum ple­rumque componuntur discipuli. Quare, offi­cii conscientia freti, prudenter hac in re et fortiter agitote. Pari vigilantia et severitate ii sunt co­gnoscendi ac deligendi, qui sacris initiari postulent. Procul, procul esto a sacro or­dine novitatum amor: superbos et contu­maces animos odit Deus! Theologiae laurea nullus in posterum donetur, qui statum curriculum in scholastica philosophia antea non elaboraverit. Quod si donetur, inaniter donatus esto. — Quae de celebrandis Univer­sitatibus Sacrum Consilium Episcoporum et Religiosorum negotiispraepositum clericislta­liae tum saecularibus tum regularibus praece­pit anno MDCCCXCVI; ea ad nationes omnes posthac pertinere decerminus. — Clerici et sacerdotes qui catholicae cuipiam Universitati 1 Alloc., ut supra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom