Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 141 -­vei Instituto item catholico nomen dede­rint, disciplinas, de quibus magisteria in his fuerint, in civili Universitate ne ediscant. Sicubi id permissum, in posterum ut ne fiat edicimus. — Episcopi, qui hujusmodi Universitatibus vei Institutis moderandis praesunt, curent diligentissime ut quae hac­tenus imperavimus, ea constanter serventur. III. Episcoporum pariter officium est modernistarum scripta quaeve modernismum olent provehuntqua, si in lucem edita, ne legantur cavere; si nondum edita, ne edan­tur prohibere. — Item libri omnes, ephe­merides, commentaria quaevis hujus generis neve adolescentibus in seminariis neve audi­toribus in Universitatibus permittantur: non enim minus haec nocitura, quam quae contra móres conscripta; immo etiam magis, quod christianae vitae initia vitiant. — Nec secus judicandum est de quorumdam catho­licorum scriptionibus, hominum ceteroqui non malae mentis, sed qui theologicae disci­plinae expertes ac recentiori philosophia imbuti, hanc cum fide componere nituntur et ad fidei, ut inquiunt, utilitates transferre. Hae, quia nullo metu versantur ob aucto­rum nomen bonamque existimationem, pius periculi afferunt ut sensim ad modernismum quis vergat. Generatim vero, Venerabiles Fratres, ut in re tam gravi praecipiamus, quicum­que in vestra uniuscujusque dioecesi pro­stant libri ad legendum perniciosi, ii ut exulent fortiter contendite, solemni etiam interdictione usi. Etsi enim Apostolica Sedes ad hujusmodi scripta e medio tollenda om­nem operám impendat; adeo tamen jam numero crevere, ut vix notandis omnibus pares sint vires. Ex quo fit, ut serior quan­doque paretur medicina, quum per longio­res moras malum invaluit. Volumus igitur ut sacrorum Antistites: omni metu abjecto, prudentia carnis deposita, malorum clamo­ribus posthabitis, suaviter quidem sed con­stanter suas quisque partes suscipiant; rae­mores quae Leo XIII. in Constitutione apo­stolica Officiorum ac munerum 1 praescribebat: Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apo­stolicae, líbros aliaque scripta noxia in sua dioecesi edita vei diff'usa proscribere et e ma­nibus fidelium auferre studeant. Jus quidem his verbis tribuitur sed etiam officium man­datur. Nec quispiam hoc munus officii im­plevisse autumet, si unum alterumve librum ad Nos detulerit, dum alii bene multi di­vidi passim ac pervulgari sinuntur. — Nihil autem vos teneat, Venerabiles Fratres, quod forte libri alicujus auctor ea sit alibi facul­tate donatus, quam vulgo Imprimatur ap­pellant: tum quia simulata esse possit, tum quia vei negligentius data vei benignitate nimia nimiave fiducia de auctore concepta, quod forte postremum in Religiosorum or­dinibus aliquando evenit. Accedit quod, sicut non idem omnibus convenit cibus, ita libri qui altero in loco sint innocentes, nocentes in altero ob rerum complexus esse queunt. Si igitur Episcopus, audita prudentum sen­tentia, horum etiam librorum aliquem in sua dioecesi notandum censuerit, potesta­tem ultro facimus immo et officium man­damus. Res utique decenter fiat, prohibitio­nem, si sufficiat, ad clerum unum coer­cendo, integro tamen bibliopolarum catholi­corum officio libros ab Episcopo notatos minimé venales habendi. — Et quoniam de his sermo incidit vigilent Episcopi ne, lucri cupiditate, maiam librarii mercentur mér­cém : certe in aliquorum indicibus moder­nistarum libri abunde nec parva cum laude proponuntur. Hos, si obedientiam detrec­tent, Episcopi, monitione praemissa, biblio­polarum catholicorum titulo privare ne du­bitent; item potioreque jure si episcopales audiant: qui vero pontificio titulo ornantur, eos ad Sedem Apostolicam deferant. — Universis demum in memóriám revocamus, quae memorata apostolica Constitutio Offi­ciorum habét, articulo XXVI: Omnes, qui 1 XXV. Jan. MDCCCXCVII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom