Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
91 — XX. Nr. 4517. Dubia quoad matrimonia mixta in imperio Russiaco. Nr. 4519. Dispensandi facultas ab -A^d S. Congregationem Concilii proposita fuerunt sequentia dubia: I. Utrum sub art. IX., §. 2., decreti Ne temere, in exceptione: „nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede statutum sit," comprehendantur instructio S. Congregationis pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis anno 1844. pro imperio Russiaco et regno Poloniae: „Respondendum oretenus, matrimonia mixta, quae in Russiaco imperio et in regno Poloniae initá sint praeter formám a Tridentino Concilio praescriptam, esse prudenter dissimulanda, et, quamvis illicita, pro' validis habenda, nisi tamen aliud obstet dirimens canonicum impedimentum," et extensio declarationis Benedictinae ad Poloniam in imperio Russiaco, a Pio VI., 2. Mártii 1780. facta. II. Utrum, attenta praefata instíuctione S. Congregationis pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis anni 1844., et extensione declarationis Benedictinae, a Pio VI., anno 1780. facta, matrimonia mixta, post decretum Ne temere, incipiendo a Paschate anni 1908., contracta coram ministro acatholico in imperio Russiaco pro validis habenda sint. De 8. Julii 1908. Sacra Congregatio Concilii Tridentini interpres, ad supra relata dubia respondendum censuit: Ad I. Negatíve. Ad II. Provisum in primo. Facta postmodum relatione SSmo D. N T. Pio PP. X., Sanctitas Sua resolutionem Emmorum Patrum approbare dignata est. L. f S.) Vincentius card. episc. Praenest., Draefectus. B. Pompili, Secretarius. Coloczae, die 30. Augusti 1909. Venetianum. De facultate dispensandi ab mpedimentis matrimonialibus imminente LITT. CIRC. 1909. mortis periculo. In plenario coetu a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum, habito die 13. mensis Augusti anno 1909. dirimendum propositum est dubium, „utrum facultas dispensandi ab impedimentis matrimonialibus imminente mortis periculo in casu art. VII. decreti Ne temere, facta per decretum hujus S. Congregationis diei 14. Maji 1909. valeat dumtaxat pro concubinariis, sed alia adsit causa ad consulendum conscientiae et (si casus ferat) legitimationi prolis?" Cui dubio Eminentissimi Patres responderunt: „Negatíve ad primam partém, affirmative ad secundam." Die autem 15. praefati mensis et anni SSmus D. N. Pius Papa X. audita relatione R. P. D. Secretarii ejusdem S. Congregationis, supra relatam Emorum Patrum declarationem ratam habere et confirmare dignatus est. Dátum Romae ex aedibus ejusdem S. Congregationis, die 16. mensis Augusti anno 1909. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. L. f S. Coloczae, die 20. Septembris 1909. impedimentis matrimonialibus in articulo mortis. S. Congregatio de Sacramentis I. Friburgen. Dubium circa collationem SS. Ordinum extra tempóra, et non servatis interstitiis, alienis subditis. In Congregatione generáli, die 13. Augusti 1909. habita, proposito dubio „utrum Episcopus, gaudens indultu conferendi Ordines extra tempóra et non servatis interstitiis, eo uti possit etiam erga alienos subditos, suorum Ordinariorum dimissorias habentes" ; Emi Patres, re mature perpensa, respondendum censuerunt: „Affirmative, facto verbo cum SSmo." Sanctitas vero Sua, audita relatione R. P. D. ejusdem sacrae Congregationis Secre23 Nr. 4522. SS. Ordinum collatio subditis alienis extra tempóra et non servatis interstitiis.