Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
92 Nr. 4518. Religiosis saecularizatis interdicuntur nonnulla officia et domicilium habituale in quibusdam locis. tarii in audientia diei 15. Augusti 1909. Emorum Patrum resolutionem approbavit et confirmavit. L. f S. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Coloczae, die 10. Septembris 1909. Quum minoris esse soleat aediticationis, salvis extraordinariis nonnullis casibus, quod in officiis dioecesanis eminere conspiciantur, qui, vei in aliquo Ordine regulari vota solemnia professi, indultum saecularizationis sive perpetuae sive ad tempus obtinuerint, vei in Instituto aliquo religioso, emissis votis perpetuis, ab istis dispensati fuerint; ne alii inde Religiosi induci possint, ut varios egrediendi claustra praetextus exquirant, quod nimis frequens accidere experientia docet, sanctissimus Dominus noster Pius Papa decimus decernere dignatus est, ut omnibus deinceps rescriptis, quibus saecularizatio perpetua vei ad tempus, aut votorum perpetuorum relaxatio, prout supra, sacerdotibus et clericis in sacris ordinibus constitutis conceditur, adnexae intendantur, licet non expressae, sequentes clausulae, quarum dispensatio Sanctae Sedi reservatur: Vetitis, absque novo et speciali Sanctae Sedis indulto: 1) quolibet officio, et quoad eos qui ad beneficia babilitati sunt, quolibet beneficio in basilicis majoribus vei minoribus, et in ecclesiis cathedralibus; 2) quolibet magisterio et officio in seminariis clericalibus majoribus et minoribus aliisque Institutis, in quibus clerici educantur, nec non in Universitatibus et Institutis, quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos in re philosophica, theologica et canonica; 3) quocumque officio vei munere in Curiis episcopalibus; 4) officio Visitatoris et Moderatoris domorum Religiosorum utriusque sexus, etiamsi agatur de congregationibus mere dioecesanis ; 5) habituali domicilio in locis, ubi exstat conventus, vei domus religiosa Provinciáé, vei Missionis, cui sacerdos vei clericus saecularizatus, vei a votis perpetuis solutus, ut supra, adscriptus erat. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae, eodern die 15. Junii 1909. Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. L. f S. D. Laurentius Janssens, 0. S. B. Secretarius. Coloczae, die 30. Augusti 1909. IS. Congregatio Emorum ac Rmorum S. R. E. Cardinalium a SSmo Domino nostro Pio PP. X. Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorundemque proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in palatio apostolico vaticano die 5. Julii 1909. damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Joseph Turmel, Histoire du dogme de la papauté; des origines á la fin du IV. siécle. Paris, Alphonse Picard et Fils, 1908. — Histoire du dogme du péché originel. Macon, Protat Fréres, 1900. —- L'Eschatalogie á la fin du IV. siécle. Ibid., 1900. Guillaume Herzog, La sainte Vierge dans l'histoire. Paris, Emilé Nourry, 1908. Romolo Murri, Battaglie d'oggi. 4. vol. Roma, Societá I. C. di cultura, 1903—4. — Democrazia e cristianesimo; i principii comuni (Programma della Societá nazionale di cultura). Roma, Societá nazionale di cultura, 1906. — La vita religiosa nel cristianesimo; discorsi. Ibid., 1907. — La filosofia nuova e l'enciclica contro il modernismo. Ibid., 1908. Nr. 4521. Libri prohibiti.