Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

56 — licae dependet. Quousque autem catholici hujusmodi de culpa non doleant et se vere paratos non exhibeant ad ea praestanda, quae Ecclesia, dum mixta matrimonia per­mittit, nunquain non requirit, procul dubio absolutionis prorsus incapaces existunt. Si tamen ad cor suum aliquando rediverint, ac sincera reatus sui detestatione, quantum in se est, malum, cujus causa fuerant, re­parare polliciti fuerint, absolutio eis dene­ganda non est. Nam Sancta Mater Ecclesia suae misericordiae viscera vere poenitenti­bus nunquam praecludit; ministra est enim Illius, qui venit quaerere et salvum facere, quod perierat. Necque sollicitudo Vestra praecavendi matrimonia mixta a cura eorum, qui desponsationi jam proximi sunt, demum incipiat. Verum pueros puellasque ab ipsa tenera aetate in timore Dei, in fide firma, Ecclesiae verae amore, status gratiae aesti­matione et Sacramentorum frequentia edu­cate et ita mixtorum connubiorum pericu­lum in ipsa radice suffocare nitamini. Assi­duis demum, Ven. Fratres, Deum exoretis precibus, ut fidem in mentibus fidelium Vestrorum augere eosdemque ab omni fidei naufragio praeservare misericorditer digne­tur. Vita praeterea Vestra — ut verbis uta­raur Conc. Provinciális Strigoniensis anno 1858. celebrati (Tit. 3. c. 8. de mixtis matr.) •— moribusque Vestris Ecclesiam Jesu Christi amabilem personasque Vestras venerandas reddatis, ut verba et adhortatio­nes Vestrae non in irritum cadant. Buda­pestini, ex conferentiis Nostris die 16. Már­tii anni 1909. habitis. Claudius Card. Vaszary m. p. Princeps Primas Hungáriáé, Archi­Eppus Strigonien. Dr. Aug. Fischer Colbrie m. p. Episcopus Cassoviensis, Nótárius con­ferentiarum Epporum." Coloczae, die 27. Április 1909. Oarolum Százmán, Parochum Bajsaensem Vwi die 1. Április a. c. susceptis moribundorum sacramentis anno aetatis 53-o, presbyteratus vero 26-o pie in Domino obiisse dolenter significans animam ejus praescriptis ad aram precibus commendo. Coloczae, die 4. Április 1909. Mors Caroü Százmán. dulius m. p. archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom