Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

— 55 — obedientia ac dociiitate ea, quae Apostolica Sedes ad legislationis unitatem in re matri­moniali assequendam statuere opportunuin duxerit. Non possumus simul Vos, Vene­rabiles Fratres, vehementer non exhortari, ut catholicos utriusque sexus fideles a mix­tis connubiis, quantum possitis, absterreatis talesque nuptias prudenti sollicitudine ante­vertere et omni meliori modo impedire sata­gatis. Fundamentum enim matrimonii est charitas. „Quomodo potest congruere cha­ritas — ait S. Ambrosius (De Abraham II. c. 9.) — ubi discrepat fides." Certe intima illa animorum conjunctio, qua conjuges una caro, unum cor et quasi una anima effici debent, sperari non potest, si in re gravis­sima et sacerrima dissensio habeatur, ita ut, quod altér summa veneratione colit ac frequentat, altén contemptibile videatur. Verum non tantum charitas admodum labili íündamento in hujusmodi matrimoniis superstruitur, sed ipsa etiam fides partis catholicae maximis periculis exponitur. Quo­tidiana experientia — proh dolor — sat superque docet indifferentismum religiosum per connubia mixta late propagari ac inva­lescere. Merito itaque Sancta Mater Eccle­sia perpetuo damnavit atque interdixit ejus­modi connubia, utpote ipso jure naturali, in genere graviter prohibita, quod suam prolisque fidem'et salutem periculis objicere vetat, ac praeterea lege etiam positiva di­vina tam veteri (Deut. 7, 3.) quam nova indirecte salten improbata. Itaque, Venerabiles Fratres, tam publi­cis quam privatis serrnonibus, omni tamen cum discretione, caritate et mansuetudine, doctrinain Ecclesiae de mixtis connubiis opportune proponatis, ne unquam fiat, ut ob Vestram negligentiam illa a fidelibus tamquam innoxia considerentur, numerus­que eorum periculose — proh dolor — crescens in dies augescere pergat. Quos de talibus nuptiis contrahendis meditari noveritis, moneatis atque adhor­temini sedulo, ne consilium suum exe­quantur. Absit, ut dissentientes a nobis in fide charitate non prosequamur: sed edocendi sunt fideles, hanc ipsam charitatem, quae ex sese universalis est, limites habere a Deo praefixos, qui praeteriri nequeunt, quin ipsa charitas in vitium degeneret. Si qui tamen e fidelibus ab hujusmodi matrimonio ineundo prorsus desistere nol­lent, omnes Vestros conatus eo dirigite, ut pars catholica praescriptas cautelas et prae­sertim legalem securitatem de catholica om­nis utriusque sexus prolis educatione prae­stando id efficiat, ut impedimentum matri­monii mixti dispensatione legitima remo­veatur et tale connubium coram Ecclesia licitum reddatur. Quoad illos vero, qui necessariis cau­tionibus non interpositis nec impetrata Eccle­siae licentia nuptias mixtas inierunt, singu­larem Vestram sollicitudinem exposcimus. Nullis studiis parcatis, ut Vestra diligentia, prudentia ac solertia errantes hasce oves ad saniorem mentem reducere illasque S. Matri Ecclesiae reconciliare queatis. De poeniten­tia talium nunquam desperandum, praeser­tim cum ipsa matrimonii, utut illicite con­tracti, validitas haud exiguum conversionis impedimentum removeat. Catholicos, qui dictas nuptias illicite ac temere iniverunt, opportuno tempore admoneatis in charitate Dei et patientia Christi, ut ad poenitentiam excitati damnum spirituálé sibi et futurae proli suae illatúm reparare conentur suis­que satisfaciant obligationibus, ei imprimis, qua erga proles suas semper tenebuntur, ad catholicam videlicet illarum omnium educationem pro viribus procurandam. Quam­vis enim leges civiles ac praesertim dispo­sitiones scholares educationem catholicam ejusmodi prolium difficilem reddant, illám tamen impossibilem haud esse, quotidiana fere docet experientia. Plurimum certe in hac re a bona voluntate et zelo partis catho­10*

Next

/
Oldalképek
Tartalom